« »
 
TESTIS 1, TESTIS 2, TESTIS 3, TEXTUS 1.
[]« 1 testis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIS1
1. TESTIS. Statuta Synodalia Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1263 :
Prohibemus singulis Sacerdotibus parochialibus, ne ipsi parochianis suis die Paschatis Testes seu hostias loco panis benedicti ministrent, ne ex ejus ministratione, seu receptione erubescentiam evitare videantur ; sed panem benedictum faciant, sicut aliis diebus dominicis fieri consuevit.
Ubi pro evitare legendum puto irritare : forte enim intelliguntur paniculi, seu oblatæ in testiculorum figuram formatæ, quas in hoc festo Paschali loco panis benedicti dabant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud scio an simplicior veroque similior sit Acherii tom. 11. Spicil. pag. 207. emendatio, qui tostas ibi pro Testes legendum esse suspicatur.
[]« 2 testis » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIS2
2. TESTIS, pro Textus. Vide in hac voce.
[]« 3 testis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 087c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TESTIS3
3. TESTIS. Teste meipso, vel Teste Rege, Formula Chartis Regum Angliæ seu potius Epistolis minoris momenti a temporibus Richardi I. passim adscripta, cum scilicet a Proceribus non subscribitur, sed a solo Rege ; quam suggillavit olim Pius II. PP. in mandato Henrici VI. lib. 3. Commentar. suor. :
Testem autem se dicit (Deus) futurum, quia in judicio suo non indiget testibus.
Vide Mabil. lib. 2. Diplom. cap. 21. num. 7. et 8. ubi præter illa quæ spectant Anglos, aliquid simile refert e Litteris Rogerii Calabriæ Comitis, Cœnobio Pactensi concessis ann. 1094. apud Pirrum Sicil. sacræ lib. 3. pag. 386 :
Teste me dante et concedente et conjuge mea Adalayde Comitissa.
In aliis ibid. pag. 387. habetur :
Teste eodem Comite Rogerio, etc.
P. Carpentier, 1766.
Eadem formula alii præter Angliæ reges usi sunt : Theobaldus comes Trecensis in Charta pro monast. Corbiniac. ex Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 16 :
Actum Trecis, Teste me ipso anno Verbi incarnati 1199. mense Novembri.
Rursum in alia ex Chartul. Campan. fol. 65. r° :
Actum apud Choaudon, Teste me ipso anno incarnationis Dominicæ 1200. mense Januario. Datum per manum Galteri cancellarii mei.
Guillelmus de Valle Grignosa in Charta ann. 1224. ex Chartul. AD. S. Germ. Prat. fol. 61. v° :
Datum Parisius apud S. Germanum de pratis, Teste me ipso.
P. Carpentier, 1766.
Liber est, et non doctus, non sperat habere lucrum, nec damnum ; et super suam animam juravit
. Hæc formula uniuscujusque testis declarationem excipit, in Inquisit. ann. 1252. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 811. Ubi non doctus idem sonat atque non subornatus.
Testes ex Eodem Comitatu ; in quo res acta, de qua controversia est, sumi debent. Capitula Ludovici Pii Imp. ad Legem Salicam, et lib. 4. Capitular. cap. 23.
Eligantur in ipso pago,
lib. 3. eorumd. Capitul. cap. 78. Adde Chartam reclamatoriam ad Ludovicum Pium inter Epistolas S. Bonifacii num. 115. a Baluzio laudatam in Notis ad Capitularia col. 1187. []
Testes qui oculis suis viderunt, et auribus suis audierunt ; in Lege Alamann. cap. 1. tit. 2. § 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes Crediti, Quibus fides habenda est, in Testamento ann. 1121. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 416.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes Redemti, Pretio allecti, corrupti, subornati. Vide Redimere.
Testes Rogati. Vide Charta rogata, pag. 316. col. 2.
Testes Synodales Publici, Qui publice recepti et probati in Synodo ; de quorum fide non dubitatur, in Concilio Cabilonensi ann. 813. cap. 1. Cap. Præterea, de Testibus cogend. :
Testes publicos, quos civitas nuncupat Synodales.
Censent Cironus et Altaserra lib. 2. Dissertat. Juris Canon. cap. 12. dici hoc loco Testes Synodales, qui publice recepti et probati in Synodo, quasi custodes et speculatores eorum, quæ fiunt in Ecclesia, vel contra Synodi decreta decernuntur et geruntur, quos Græci παραφύλαϰας vocant, ut notavit Cujacius ad cap. 7. de Testib. cogend. vel potius hosesse, qui in quacumque parœcia vel Episcopatu eligebantur, adhibito super 4. Evangelia, vel Martyrum reliquias juramento, ut omnia, quæ contra fidem et religionem fiebant, observarent et inquirerent, ut patet ex Can. Episcopus, 35. q. 6. et Concil. Lateran. sub Innoc. III. cap. 6. Concilium Narbon. ann. 1227. can. 14 :
Districte mandamus, ut ab Episcopis Testes Synodales in singulis instituantur parochiis qui de hæresi et aliis criminibus diligenter inquirant, etc.
Concilium Tolosanum ann. 1229 :
Statuimus itaque ut Archiepiscopi et Episcopi singulis parochiis, tam in civitatibus quam extra, Sacerdotum unum, et duos vel tres bonæ opinionis Laicos vel plures, si opus fuerit, sacramento constringant, qui diligenter, fideliter et frequenter inquirant hæreticos in iisdem parochiis, etc.
Synodus Coloniensis ann. 1300. cap. 10 :
Et illud inventarium fiet per probos viros et idoneos, videlicet per Presbyterum, et duos Scabinos loci, vel Synodales, non suspectos, etc.
Infra :
Facto inventario in præsentia Sacerdotis loci, vel duorum vel trium Scabinorum, vel Synodalium, vel fide dignorum.
Statutum Friderici II. Imp. apud Alber. ann. 1234 :
Statuimus, quod si quis treugas datas violaverit, si cum ipso in cujus manum treugæ fuerant compromissæ, et cum duobus aliis Synodalibus hominibus treugas violatas esse convincere potuerit, et testari, violator manum perdat.
Adde Statuta Walteri Episc. Dunelmens. ann. 1225. sub finem, Concil. Saltzburgense ann. 1420. cap. 16. et Senonense ann. 1485. art. 4. cap. 7.
Ut porro ii deligerentur, docet in primis Concilium Rotomagense apud Reginonem lib. 2. cap. 2. et Burchardum lib. I. cap. 91 :
De juratoribus Synodi : Episcopus in Synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiæ, vel eo amplius aut minus, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros in medio debet evocare, et allatis Sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali Sacramento constringat : Amodo inantea, quicquid nosti vel audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem in ista parochia factum est aut in futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si [] scis, aut tibi indicatum fuerit Synodalem causam esse, et ad ministerium Episcopi pertinere, quod nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter præmium, nec propter parentelam celare debeas Episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit. Sic te Deus adjuvet et istæ Sanctorum reliquiæ.
Quo quidem peracto juramento, interrogabantur per ordinem ab Episcopo de delictis, quæ in parœcia sua peracta esse noverant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testis Termini, Idem, ut videtur, qui veteri Gromatico Testacius Terminus dicitur. Nostri Perdriaux vel Temoins de bornes appellant quatuor silices ad metas apponi solitos qui metam esse ostendunt. Hieronym. de Monte Brixiano de Finibus regundis cap. 18. num. 1 :
Quando terminus respicit alium terminum per rectitudinem, non per transversum, vel si Testis termini, sive Guardia, ut alii appellant, respicit terminum ab uno latere, tunc erit signum esse finem territorii vel prædii.
Vide in Warda.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testis, Teste, adject. ut fidelis, fidele. Liberius Epist. 11. edit. Coustantianæ :
Teste est omne presbyterium Romanæ ecclesiæ.
Testes Levare. Usatica MSS. civitatis Ambian. :
Quiconque che soit, qui ne sache mie coment il puist et doie le Tesmoins lever, il le puet demander au Majeur coment il le puist lever, et li Maire li doit certifier, et ensengner coment il le puet et doit lever. Derekief quiconques ce soit qui veulle Tesmoins lever, il le puet lever con faus tesmoins, et le doit lever par le poing, et presenter son gage, et en puet retenir à avoir campion et avoué s'il veut, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testes oretenus examinandi, in Correctionibus Statutorum Cadubrii cap. 136.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud abs re futurum est, si post Mabillonium Diplom. lib. 2. cap. 22. n. 15. observemus, aliquando testes laudari in chartis nonnullis hac similive formula :
Hujus rei testes sunt,
licet neque subscribant hi testes, neque Notarius pro ipsis. Nimirum quia cum testes non raro post tempus confecti instrumenti subscriberent, fiebat nonnunquam, ut ex incuria partium chartæ subscriptionibus destitutæ remanerent. Quod testium subscriptiones spectat, fuse refert idem Mabillonius lib. 22. laudato, cap. 20. et seq. Ibi vide.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Probatio per unum testem approbatur Statutis Massil. lib. 2. cap. 12 :
In causa pecuniaria rerum mobilium vet immobilium aut moventium, quæ vel ejus æstimatio c. sol. non excedat... ita tamen si plures testes ad illam causam probandam se non posse habere ille producens assereret vel affirmaverit suo sacramento.
Excipiuntur quæstiones injuriarum et furti.
P. Carpentier, 1766.
In falsos testes eamdem, quam in illos qui eos proferunt pœnam decernunt Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 73. ex Cod. reg. 4659 :
Si aliquis produxerit falsum testem, vel nisus fuerit, quamvis ad effectum non perduxerit, scienter, amittat nasum cum labro usque ad dentes, et eodem modo puniatur ille testis ; nisi istorum uterque centum libras solverit prima vice.
Contra proferentes falsos testes ita definiunt Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 50 :
De inducentibus vel facientibus induci scienter falsum testem. Tunc sic inducens vel induci faciens falsum testem, curiæ in centum libris P. condemnetur ; quam pœnam, si non solverit infra mensem a die publicationis sententiæ, duplum dictæ [] pœnæ infra alium mensem solvere teneatur. Et si infra dictum terminum dictam pœnam non solverit, amputetur sibi lingua, et de Cadubrio per unum annum banniatur.
P. Carpentier, 1766.
Tesmoing, pro vulgari Montre, échantillon, vendendæ mercis specimen, in Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 202 :
Le suppliant ala en la ville de Brou et porta avecques lui un pou de blé pour Tesmoing, en entention d'en vendre jusques à un muy du pareil blé.
[]« 1 textus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 091b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEXTUS1
1. TEXTUS, Liber seu Codex Evangeliorum,[] qui inter cimelia Ecclesiastica reponi solet, auro gemmisque ut plurimum exornatus, aureis etiam interdum characteribus exaratus. Annales Fr. Anianenses :
Dedit idem Rex serenissimus Augustus quatuor Evangeliorum librum, qui Textus dicitur, cujus postes sunt mirabili schemate compositi, ut unum electri aureolum conformet peripitisma, alterum vero eburis pulchre cælatum distinguat iconisma.
Fridegodus in Vita S. Wilfridi cap. 15 :
Codex aurato conseptus grammate scriptus,
Auctus evangelicum servans in corpore Textum.
Bulla Benedicti VIII. PP. ann. 1023. in Bullar. Casin. et Leo Ost. lib. 2. cap. 44 :
Textum Evangelii deforis quidem ex uno latere adopertum auro purissimo, et gemmis valde pretiosis ; ab intus vero uncialibus literis, atque figuris aureis mirifice decoratum.
Histor. Translat. S. Sebastiani n. 88 :
Textum deinceps sacrorum Evangeliorum, aureis characteribus exaratum, laminisque metalli ejusdem absque admixtione cujusquam materiei inclusum.
Rupertus Tuitiensis lib. 2. de Divin. Offic. cap. 23 :
Codices Evangelici auro et argento, lapidibusque pretiosis non immerito decorantur, in quibus rutilat aurum cœlestis sapientiæ, nitet argentum fidelis eloquentiæ, fulgent miraculorum pretiosi lapides, etc.
Adde Durandum lib. 3. Ration. cap. 19. n. 14. Orderic. Vital. lib. 6 :
Textum Evangeliorum auro et argento gemmisque decoravit.
Versus scripti in fronte Biblior. Bibl. Regiæ :
Quid de Evangelico Textu replicabo colendo ?
En ipsos apices gemmis circundat et auro.
Cedrenus ann. 21. Constantini M :
Ἀλλὰ ϰαὶ πτύχας Εὐαγγελίων χρυσᾶς, διὰ μαργαρίτων ϰαὶ λίθων ϰατασϰευάσας, ἐν τῇ μεγάλῃ ἐϰϰλησίᾳ προσήγαγε.
Zonaras in Justiniano :
Καὶ βιϐλοὶ τῶν θείων Εὐαγγελίων χρυσῷ περιλαμπόμεναι πάντοθεν ϰαὶ λίθων παντοίοις γένεσι ποιϰιλλόμεναι.
Ducas cap. 42 :
Εὐαγγέλια μετὰ ϰόσμου παντοίου.
Habetur apud Joan. Euchaitam pag. 21. Carmen εἰς λιτὸν εὐαγγέλιον ἐνίστορον, id est picturis adornatum. Hildebertus Episc. Cenomanensis Epist. 15 :
Ex eo quoque traxit hanc Ecclesia consuetudinem, ut Textus quidem Pontifici apertus, cæteris autem clausus ad osculandum deferatur, etc.
Vide præterea Baldricum Noviom. lib. 1. Chron. Camerac. cap. 90. Johannem Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 66. edit. 1679. Ordinarium Rotomag. ibid. ad calcem pag. 181. Sugerium lib. de Administ. sua, cap. 20. in Ludov. VI. pag. 320. Will. Gemeticensem pag. 317. Fulcherium Carnot. lib. 1. cap. 18. Gervasium Dorobern. pag. 1584. Historiam Episc. et Comitum Engolismensium cap. 35. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 15. Bibliothecam Sebusianam pag. 389. etc. Librorum porro sacrorum exteros ornatus ita commendat Senator lib. de Divinis Lectionib. cap. 30 :
His etiam addimus in Codicibus cooperiendis doctos artifices, ut literarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decore vestiret, exemplum illud dominicæ figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos, quos ad cœnam æstimavit invitandos, in gloria cœlestis convivii stolis nuptialibus operuit. Gemmis Codices vestiti,
apud S. Hieronym. Epist. 22. cap. 13. Vide Ethelwolfum de Abbatibus Lindisfarnensibus cap. 20. Charta Willelmi de Altaribus e Tabulario B. M. de Bono-nuncio Rotomag :
Hanc donationem meam concesserunt mater mea et [] Simon frater meus, et per unum Textum super altare Ecclesiæ Prati posuimus.
Vide Investitura per Textum Evangelii.
Testus, Testum. Jo. Berardi in Chronico Casauriensi lib. 3 :
Fecit et calicem aureum,....... fecit et Testum argenteum, quod expanderetur vel aperiretur super altare dominicis diebus, et in festis Sanctorum.
Acherius tom. 5. Spicil. pag. 477. edidit textum ; sed ibid. lib. 2. pag. 465. habetur :
Nec pepercit Testis aureis et argenteis, quibus texta videbantur verba Salvatoris.
Joannes Belethus cap. 115 :
Crucibus ordine collocatis, capsis, Testibus Evangelicis, phylacteriis.
Vide Ughellum tom. 7. pag. 275. Le Roman de Rou Duc de Normandie MS. :
A Roem fist mainte malice,
N'i laissa Tiexte, ne galice,
Ne croix, ne bon drap en aumaire,
Que Mauger ne fist hors traire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Testis, pro Textus. Guidonis Disciplina Farfensis lib. 1. cap. 29 :
Testes Evangeliorum in altare omnem ponant.
Testaevangelium, unico verbo, in Charta ann. 1197. apud eumdem Ughellum tom. 7. pag. 1274.