![[]](img/image.png)
1. TRANSLATARE, Transferre, in aliam linguam vertere. Anastasius in Hadriano PP :
Quam Synodum...... in Latinam linguam Translatari jussit.
Quam Synodum...... in Latinam linguam Translatari jussit.
Translatavit atque introduxit in eam corpora sanctorum Martyrum, etc.Chronic. Modoet. apud Murator. tom. 12. col. 1080 :
Plurimi Imperatores Translataverunt sedem suam a Roma in Mediolano.
Translatavit se dicta Domina usque in Swaneton et ibi obiit,apud Kennettum in Glossar. ad calcem Antiq. Ambrosd. Adde Flodoardum lib. 2. Hist. Rem. cap. 17.
Hanc chartam Translatavit Bernardus de Caucionoiolo publicus notarius de Biterri ex originali.Testam. ann. 1154. in Probat. novæ Hist. Occit. tom. 2. col. 549 :
Subdictam litteraturam et rationem de altera charta Translatavit in istam.Chartul. Brivat. laudatum a Baluzio tom. 2. Hist. Arvern. pag. 272 :
Nomen cujus non potuit Translatari, quia cartula disrupta erat.
Non possint in posterum per commune Vercellarum alienari, obligari, Translatari, vendi, etc.Charta ann. 1035. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Ego pro hoc non me Translatabo, neque vetabo, etc.