« »
 
[]« Trepidare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 168c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREPIDARE
TREPIDARE, Idem quod Torneare, Hastiludio se exercere, vel decertare ; a trepidare, quod de equis dicitur, qui citato gradu incedunt, Gallis Galoper ; unde trepidarii equi, de quibus mox. Concilium Albiense cap. 15 :
Trepidare quoque, quod vulgariter biordare dicitur, cum scuto et lancea aliquis Clericus publice non attentet.
Trepidarii Equi. Vegetius lib. 1. de arte veterin. cap. 56 :
Quod nihilominus inventum constat a Parthis, quibus consuetudo est equorum gressus ad delicias dominorum hac arte mollire. Non enim circulis atque ponderibus prægravant, ut soluti ambulare condiscant ; sed ipsos equos, quos vulgo Trepidarios, militari vocabulo Tottonarios vocant, ita edomant ad lenitatem et quædam blandimenta vecturæ, ut asturconibus similes videantur.
Ubi legendum forte Trottonarios vel Trotarios. Leo Imp. in Tacticis cap. 7 :
Μετὰ τῶν σϰουτερίων ἐπελαύνειν εὐταϰτος τριπόδῳ μόνῳ, ἤγουν ϰινήματι συμμέτρῳ τῷ λεγομένῳ ϰάλπα, ϰαὶ μὴ βιαίως τρέχειν.
Ubi a voce Κάλπα, quæ eadem notione occurrit præterea apud Pelagonium lib. 1. Hippiatr. cap. 24. orta vox nostra le Calop, seu le Galop, uti pronuntiamus. Vide Trotare et Tripedare, et Salmasium ad Historiam Augustam pag. 244. 245. MS. :
La terre croille sor les piés
De la fierté dou Trepeis
Que font les destriers Arabis.