« »
 
[]« Torneamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 129c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORNEAMENTUM
TORNEAMENTUM, Gallis alias Tornoiement, ut in Præcepto Philippi Pulchri ann. 1304. vel Tournoyment, ut in alio ejusd. Regis Præcepto ann. 1314. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 426 *. 539. et alibi passim ; nunc Tournoi. Auctor Breviloqui :
Torneamenta dicuntur quædam nundinæ, vel feriæ, in quibus Milites ex edicto convenire solent, et ad ostensionem virium suarum et audaciæ temere congregari, vel congredi.
Decursiones militares, ludicræ equestres pugnæ, Matthæo Paris ; hastiludia, ludi equestres, Willelmo Neubrig. ;
Meditationes militares, armorum exercitia
Hovedeno ; Militaria exercitia, quæ
nullo interveniente odio, sed pro solo exercitio, atque ostentatione virium
fiebant, ait idem Neubrig. Ludi militares, Thomæ Walsinghamo ; Gladiaturæ, Lamberto Ardensi : Bellicæ illusiones, eidem. Joannes Sarisberiensis lib. 3. Metalogici cap. 10 :
Fuit antiquitus hæc jure militari disciplina Romanorum, ut qui armis fuerant exercendi, ab ineunte ætate assuescerent militiæ imaginariæ, et ludentes in eo jugiter versarentur adolescentes, unde postmodum, in necessitatibus Reipublicæ feliciter triumpharent.
Chronicon Montis-Sereni ann. 1175 :
In exercitio militari, quod vulgo Torneamentum vocant.
Excerptum Historiæ MS. Parlamentorum Occitan. apud Baluz. tom. 2. Capitul. col. 1088 :
Anno Domini mcccl. et die xxvii. Januarii cum Rex Joannes commoraretur apud Villam-novam juxta Avenionem.... et ibi certamen lancearum sive hastarum, quod nos Torneamentum vocamus, celebrasset, tota curia Papali adstante, etc.
Vide Tractatum Georgii Scubarti de ludis equestribus, Caroli de Aquino Lexicon Militare et Dissertat. Cangii ad Joinvillam 6.
Torneamentorum nomen manare multi opinantur ab illa equorum decursione, et sciomachia, seu imaginaria pugna veterum, quam Trojam et Trojanum ludum vocabant, ab Ænea in Sicilia ad Anchisæ patris tumulum primum inventa, deinde ad Romanos traducta, de qua Virgilius, Suetonius, et Xiphilinus. Alii probabilius censent, ut a Gallis eorum usus originem acceperit, ita et vocabuli etymon ab iis repetendum, nempe a verbo torner, aut tourner, i. in orbem circumduci, circumflecti. Qui enim in his militaribus decursionibus decertabant, quos insidebant, flexis in gyrum frænis, equos circumagebant.
Torneamentorum repertorem Gaufridum II. Dominum Pruliaci, (de Preulli) in Andibus agnoscit Chronicon Turonense :
Anno 1066. Gaufridus de Pruliaco, qui Torneamenta invenit, apud Andegavum occiditur.
Chron. S. Martini Turon. :
Anno Henrici Imp. 7. et Philippi Regis 6. fuit proditio apud Andegavum, ubi Gaufridus de Pruliaco et alii Barones occisi sunt. Hic Gaufridus de Pruliaco Torneamenta invenit.
Fuit Gaufridus pater alterius Gaufridi, a quo Comitum Vindocinensium series profluxit. []
Certe inventas a Francis ludicras istas decertationes, et ab iis primum receptas, et obiri solitas, profitentur passim Scriptores. Matthæus Paris ann. 1179.
Conflictus Gallicos,
Torneamenta appellat. Huic consentit Radulfus Coggeshalensis in Chron. MS. :
Dum more Francorum cum hastis vel contis sese cursim equitantes vicissim impeterent.
A Francis Torneamentorum usum accepere Angli, quibus haud innotuerunt,
nisi in diebus Regis Stephani, cum per ejus indecentem mollitiem nullus esset publicæ vigor disciplinæ
, ait Willelmus Neubrig. lib. 5. cap. 4. Tunc enim et sub Henrico II.
qui Stephano successit, Tyronum exercitiis in Anglia prorsus inhibitis, qui forte armorum affectantes gloriam exerceri volebant, transfretantes, in terrarum exercebantur confiniis
. Id præ cæteris testatur Rogerus Hovedenus, ut et Bromptonus ann. 1177. scribens, Galfridum Comitem Britanniæ, cum a patre Henrico II. Militiæ insignia accepisset,
transfretasse de Anglia in Normanniam, et in confinibus Franciæ et Normanniæ militaribus exercitiis operam præstantem, gavisum esse, se bonis Militibus æquiparari
. Deinde hæc subdit Neubrigensis :
Considerans igitur illustris Rex Ricardus, tanto esse acriores, quanto exercitatiores atque instructiores, sui quoque Regni Milites in propriis finibus exerceri voluit, ut ex bellorum solenni præludio, verorum addiscerent artem usumque bellorum, nec insultarent Galli Anglis militibus, tanquam rudibus et minus gnaris.
In Anglia ergo Torneamenta primum celebrari cœperunt, Rege Ricardo
id decernente, et a singulis, qui exerceri vellent, indictæ pecuniæ modulum exigente
, inquit idem Scriptor, a quo hausit, quæ habet in eam rem Joan. Bromptonus. Id ipsum astruit Matth. Paris ann. 1194. pag. 124.
Certum est, etiam e Francia in Germaniam invecta torneamenta. Nam et si Fr. Modius in Pandect. Triumphal. ejusmodi decursionum et concertationum militarium seriem longe ante Gaufr. Pruliacensis tempora ediderit, constat, falsa veris sæpe miscuisse, et multa ab eo inepte inventa, et quæ apud, non dico eruditos, sed eos, qui prima Historiæ elementa degustarunt, ullam fidem merentur.
Præ cæteris vero Byzantini Scriptores ingenue profitentur, ejusmodi decursionum artem et usum didicisse Græcos a Latinis, id est, Gallis, quos earum primos fuisse repertores tradunt ; in quibus est Niceph. Gregoras lib. 10. At Jo. Cantacuzenus lib. 1. cap. 42. tempestatem, qua in Græciam transierunt, videtur indicare, cum videlicet Anna Sabauda, Amedei IV. Allobrogum Comitis filia, Constantinopolim Andronico Juniori Imper. nuptura venit, hoc est ann. 1326. tunc enim Nobiles Sabaudi et Galli, qui Principem fœminam comitati erant, ejusmodi ludicras decursiones et concertationes celebrarunt, earumque usum Græcos, quibus hactenus incognitæ erant, primum docuerunt :
Τζούστριαν, ϰαὶ τὰ τερνεμέντα αὐτοὶ πρῶτοι ἐδίδαξαν Ρωμαίους, οὕτω πρότερον περὶ τῶν τοιούτων εἰδότας οὐδέν.
Quæ verba ita capienda sunt, non quod tunc primum Græci in his decursionibus decertarint, sed quod illas deinceps exercuerint. Tradit quippe Nicetas in Manuele lib. 3. cap. 3. cum Imperator iste Antiochiæ moram ageret, solemnem factam decursionem, in qua Græci contra Francos dimicarunt. [] Et Cinnamus lib. 3. auctor est Manuelem rerum potitum Græcos docuisse artem novam bellandi, scutis oblongis pro rotundis uti, hastas vibrare longiores, etc.
Ejusmodi autem decursiones,
pro solo exercitio, atque ostentatione virium fiebant
, ut ait Neubrig. γυμνασίας ἕνεϰα σώματος, inquit Gregoras,
ut ex solenni bellorum præludio verorum addisceretur ars ususque bellorum
, ut est apud Willelmum Neubrigensem.
Cum igitur nullo interveniente odio, sed solius exercitii causa, ad Torneamenta convenirent, decrevere eorum inventores, ut armis innocuis, gladiis hebetibus, lanceis absque ferro, seu ἀσιδήροις δορατισϰοῖς, ut ait Nicetas, dimicarent, ne, si forte vulnera sibi invicem infligerent, mutilarent artus, ad bella minus idonei procederent. Ejusmodi arma, quæ lusoria tela dicuntur Senecæ, nostri Armes courtoises appellabant, hoc est, urbana, innocua.
Vetabantur præterea in ipso certamine punctim gladiis adversarium ferire, sed ictus suos sursum aut deorsum dirigere jubebantur ; qui contra agebat, non solum proposito victori præmio indignus habebatur, sed etiam tanquam qui male pugnasset, a judicibus mulctabatur, et infamia quadam aspergebatur. Apud Matthæum Paris ann. 1252. cum Rogerus de Lemburne, Hernaldum Montiniacum in torneamento lanceæ mucrone,
qui prout debebat, non erat hebetatus
, in gutture lethaliter vulnerasset,
licet se insontem prætendisset, factus est suspectus, et quod proditiose facinus perpetrasset, acriter reprehensus
. Nam si forte quis adversarium in ipso certamine vulneraverat, aut occiderat, dummodo contra decursionis leges non peccasset, indemnis erat : quod et observatum a Nicephoro Gregora.
Erant autem, ut supra annotatum est, torneamenta imagines bellorum, ut loquitur Scriptor Hist. Hierosol. ann. 1177.
imaginariæ bellorum prolusiones
, vel, ut Neubrigensis et alii, belli præludia : diversis enim cohortibus et turmis, una omnes ad prælium accincti properabant, et gladiis in alterutrum ingeminantes ictus, vires suas exercebant : quod secus erat in Justis, quæ monomachiæ speciem præbebant, in quibus singulari certamine alter in alterum ferebatur, lanceisque congrediebatur. Nicephorus Gregoras lib. 10. Torneamentum describens :
Μερίζονται ϰᾳνταῦθα ϰατὰ φύλας, ϰαὶ δήμους, ϰαὶ φρατρίας, ϰαὶ ὁπλίζονται πάντες ὁμοῦ, ϰαὶ ἀρχαιρεσιῶν γινομένων, ϰλήρῳ λαγχάνουσι τὴν ἡγεμονίαν δύω τινὲς ἐξ αὐτῶν, ἑϰατέρου μέρους ἑϰάτερος.
Hunc locum illustrant, quæ habet Thomas Walsinghamus sub ann. 1274. ubi Torneamentum Cabilone inter Regem Eduardum cum Anglis et Comitem Cabilonensem cum Burgundis initum belle exsequitur.
Torneamentum, Hostile bellum, prælium. Charta ann. 1265. in Tabul. Bonævallis :
Homines commorantes in dicta villa et banleuga Bonævallis cum Comite Carnotensi vel Blesensi, seu successoribus eorum, seu cum mandato eorum, ire ad Torneamenta seu ad aliquam cavalcatam nullatenus tenebuntur.
Charta Blanchæ Comitissæ Trecensis ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 829 :
Ad Torneamenta duci non poterunt, nisi aliquis arroganter comminatus fuerit se dominum Campaniæ et suos inclusurum in aliquod municipiorum suorum, aut vastaturum terram suam.
[]
P. Carpentier, 1766.
Charta Phil. Aug. ann. 1200. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 34. col. 2 :
Comes Petrus Autissiodorensis et Tornodorensis quittavit burgenses suos, qui sunt de censiva Autissiodorensi, qui etiam debebant ei equitationes, Torneamenta et exercitus.
Torneamentum Aculeatum et Hostile, Matthæo Paris pag. 554. et 372. dicitur illud, quod utrimque inter hostes publicos ex condicto, infestis animis, armisque et gladiis vel hastis non hebetibus, sed ferro et aculeis instructis iniri solebat, cujusmodi torneamenta et justas, Armes à outrance vocabant nostri. De eo pluribus egimus in Dissertatione ad Joinvillam 7. in qua de Torneamentis disseruimus.
Torneamentum vero quasi hostile, appellat idem Matthæus Paris ann. 1241. ejusmodi torneamentum, quod infestis armis contra quosvis, etiam non hostes, inibatur, provocatione ad id vulgata, et certis conditionibus descriptis : de qua etiam Torneamenti specie egimus in eadem Dissertatione.
Interdicta subinde Torneamenta a summis Pontificibus, sub excommunicationis pœna, ob cædes et membrorum mutilationes, quæ in iis crebro accidebant, pluribus in laudata Dissertatione 6. docuimus ; quibus addi velim, quæ habent in hanc rem Leges Alfonsi IX. Regis Castellæ 1. part. tit. 13. lege 10. et Chronicon Montis-Sereni ann. 1175.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Iisdem Ecclesiæ legibus statutum erat ut iis petentibus pœnitentia et viaticum concederentur, tametsi eorum corporibus negabatur ecclesiastica sepultura. Conc. Lateran. ann. 1139. c. 14 :
Detestabiles autem illas nundinas, vel ferias, in quibus milites ex condicto convenire solent, et ad ostentationem virium suarum et audaciæ temerarie congrediuntur, unde mortes hominum et animarum pericula sæpe proveniunt, omnino fieri interdicimus. Quod si quis eorum ibidem mortuus fuerit, quamvis ei poscenti pœnitentia et viaticum non negetur, ecclesiastica tamen careat sepultura.
Idem testatur Cæsarius Heisterbach. lib. 7. Mirac. c. 39 :
In Torneamentis occisi, extra cœmiteria fidelium sepeliuntur.
Durior est ejusdem Cæsarii sententia lib. 12. c. 16 :
De his vero qui in Torneamentis cadunt, nulla quæstio est, quin vadant ad inferos, si non fuerint adjuti beneficio contritionis.
B. de Amoribus in Speculo sacerd. MS. cap. 15 :
Quamvis confessi fuerint et fine soluti
Hii qui decedunt publicis ex Torneamentis,
Quamvis solvantur ad pœnam, non Tumulantur.
Aliis de causis interdum prohibita a Principibus torneamenta ; has omnes prosequitur Cangius laudata Dissertat. 6. ad Joinvillam. Breve ann. 6. Edward. II. reg. Angl. in Abbrev. Rotul. tom. 1. pag. 196. Berk. rot. 11 :
Rex vicecomiti Berk. Cum nuper tibi præcepimus, quod in singulis locis in balliva tua, ubi expedire videres, publice proclamari et ex parte nostra firmiter inhiberi faceres, ne quis comes, baro, miles seu alius quicumque homo ad arma, cujuscumque
conditionis
aut dignitatis existeret, infra balliviam tuam, seu alibi infra regnum nostrum, Torneare, burdeare, justas facere, aventuras querere seu alia facta armorum exercere præsumeret, sine licencia nostra speciali, et quod si quos post inhibicionem, etc. tunc eos cum equis et hernesiis suis arestares et in prisona nostra salvo custodiri faceres donec, etc
. Hanc vero [] legem in Anglia extitisse a temporibus Richardi I. evincit Notit. in Abbrev. Placit. pag. 3. Lincoln. rot. 11 :
Robertus de Mortuomari invenit plegias quod quereret pacem infra festum S. Hilarii versus D. Regem per D. Cancellarium, de eo quod ipse Turniavit sine licentia, etc.
Adde Placitum Wigornense ann. 29. Edward. I. Essex. rot. 1. ibid. pag. 243.
Torneamenta, seu quævis hastiludia certis in locis teneri ac celebrari non posse, vice privilegii, interdum concessum. Vide Gul. Prynneum in Libertatibus Anglic. tom. 3. pag. 52. 466. 1100. 1152.
Torneare, Torniare, Hastiludio decertare, Gall. Tornoier. Theobaldus Episc. in Vita Guilelmi Eremitæ n. 4 :
Circa illius cellam more militari cœperunt Torneare, et ludo duellari vicissim pugillare.
Henr. de Knyghton pag. 1459. de Edw. I. Rege Angl. :
Cumque appropinquaret Franciam, et fama gloriæ ejus divulgaretur in populo, invidebant gloriæ ejus multi, et præcipue Comes ille strenuus de Chalon : misitque et petiit, ut Torniaret cum eo in terra sua, etc.
Rursum pluries occurrit in Præcepto Philippi Fr. Regis ann. 1305. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. 434. in Mandato Edwardi II. Regis Angl. ann. 1319. apud Rymer. tom. 3. pag. 758. et alibi non semel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Torniamentare, Eadem notione. Lambertus Ardens. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 540 :
Quia in Torniamentando aciem perdiderat oculorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Torneizare, Pari significatu. Annales Mediolanens. ad annum 1372. apud Murator. tom. 16. col. 745 :
Fecit Torneizare et facere multa falodia propter lætitiam Regii per octo dies continuos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Torniator, Qui decertat in torneamentis. Lambertus Ardensis apud Ludewig. tom. 8. pag. 491 :
Et omnes Ghisnensis terræ Torniatores ad ipsum, ut ad dominum... confluebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turneare, Idem quod Torneare. Locum vide in Bohordicum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turneimentum, ut Torneamentum. Radevicus Frising. de Gestis Friderici I. Imp. lib. 1. cap. 8 :
Placentinorum militia egressa ad certamen provocaverat, quod modo Turneimentum vocant.
Torneare, Velitari, ante acies decurrere, pugnare. Arnaldus Archiepiscop. Narbonensis in Epist. de Victoria Christianorum contra Mauros, apud Ughellum in Episcop. Sabinensib. :
In crastino venerunt similiter diluculo Saraceni dispositis eo modo aciebus, quo præcedenti die fuerant ordinatæ : nostri quoque supersederunt bello etiam ipsa die, sagittariis solis et paucis aliis hinc inde discurrentibus : Arabibus etiam ex parte ipsorum Torneantibus cum nostris, non more Francorum, sed secundum aliam suam consuetudinem torneandi cum lanceis sive cannis, etc.