« »
 
TUTOR 1, TUTOR 2.
[]« 1 tutor » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 217c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUTOR1
1. TUTOR, Advocatus prædii Ecclesiæ. Charta Henrici Regis Franc. ann. 1043. ex Tabul. Fossat. fol. 151 :
Quam utique villam præfatus Miles sub velamine tuitionis, velut iniquissimus prædo, atterebat... Abbas ipse manibus duorum clientum coram omnibus sacramento probavit, quod Tutor villæ jam dictæ in ea jure non debet capere, nisi unum avenæ sextarium de arpennis, in quibus hospites hospitantur ; cæteri vero arpenni a domibus remoti nihil aliud reddunt Tutori, nisi minam avenæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tutor, Fidejussor, approbator, confirmator. Charta ann. 1216. e Chartulario Domus Dei Pontisar. :
Ego autem Radulfus de Constantio Miles, filius prædictæ Mabiliæ, dominus feodi a quo tenementa movent, sum Tutor hujus quitationis, et ad petitionem matris meæ prædictæ....... sigillo meo præsentem cartam consignavi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tutor vel Curator ad litem litigantibus minoris ætatis hæredibus conceditur in Edicto Philippi Franc. Regis ann. 1330. idque contra. Legem Romanam, quæ personis tantum, non causis tutores dabat. Vide de Lauriere tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 64.
[]« 2 tutor » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 217c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUTOR2
2. TUTOR, Tutrix, Qui vel quæ administrat, regit ; titulus comitum Hollandiæ. Charta ann. 1257. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonst. col. 353 :
Nos Florentius Tutor Hollandiæ notum facimus, etc.
Alia ann. 1261. sororis et hæredis [] ejusd. Florentii ibid. col. 354 :
Aleydis quondam uxor domini Joannis de Avennis, Tutrix Hollandiæ et Zelandiæ, etc.
Vide supra Tueri 2. Obiter monebo legendum fortean esse Escuiers, loco Tuiers, in Lit. Phil. VI. ann. 1329. tom. 2. Ordinat. reg. Franc. pag. 41 :
Commandons à tous ducs, comtes, barons, Tuiers, seneschals, baillifs, etc.