« »
 
ULNA 1, ULNA 2, ULNA 3.
[]« 1 ulna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 363b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VLNA1
1. ULNA, Servio, proprie est spatium, in quantum utraque extenditur manus, licet Suetonius unum cubitum tantum esse velit. Assisa Davidis Regis Scotiæ de Ponderibus et mensuris § 7 :
Ulna debet habere in se triginta septem pollices mensuratos cum pollicibus trium hominum, scilicet ex magno, mediocri, et parvo, et secundum mediocrem pollicem debet stare. Aut secundum longitudinem trium granorum hordei sine cauda debet mensurari ad radices unguis pollicis.
Adde Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 22. § 10. Vide Alna.
Ulnare, Ulna metiri, Gall. Auner, apud Bractonum lib. 2. cap. 37. § 2. et in Fleta lib. 1. Consuet. Lemovic. art. 16 :
Item, quia dicti Consules nomine suo et dictæ communitatis habent in domo sua communi pondera et mensuras frumenti, vini, salis et olei, ulnas et cubitos, ad quorum exempla mensuratur, ponderatur, Ulnatur et cubitatur in dicto castro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ulnagium, Telarum, pannorumve ad ulnæ rationem dimensio, item Præstatio quæ ob id domino exsolvitur, Gall. [] Aunage. Litteræ Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1338. apud Rymer. tom. 5. pag. 74 :
Nec sub colore Ulnagii, seu forisfacturæ, dictorum pannorum aliquid exigant..... Ab Ulnagio de pannis illis infra regnum nostrum faciendo sint quieti.
Charta ann. 1398. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. :
Solvere recusando pedagium, Ulnagium, impositionem, custumam, etc.
P. Carpentier, 1766.
Libert. Cadomi ann. 1426. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 569 :
Item prædicti burgenses poterunt conferre...... officium Ulnagii pannorum et telarum.
Vide in Ulna 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ulnator, Qui ulna metitur, Gall. Auneur, in laudatis Edwardi Litteris ibid. :
Concessimus eisdem quod Ulnatores pannorum cismarinorum per nos quibuscumque portubus vel aliis locis regni nostri, assignati, etc.
Aliæ ejusd. anni pag. 79 :
Quod panni.... per Ulnatores nostros.... absque ulteriori dilatione ulnentur et signentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ulnatim, Minutatim, ulna metiendo. Charta ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 41 :
Pannos et stamina non falsificata, cujuscumque valoris et coloris fuerint, licite possint vendere et incidere per ulnas, Ulnatim vel integre.
[]« 2 ulna » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VLNA2
2. ULNA, Modus agri apud Anglos, cujus mensura exacta ad ulnam ferream Johannis Regis Angliæ. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 383 :
Totam terram illam,..... quæ continet in fronte secus vicum Regium occidentalem in latitudine 44. Ulnas de Ulnis ferreis Joannis Regis Angliæ : et in capite orientali versus campum, qui vocatur.... 127. Ulnas de eisdem Ulnis.
Et pag. 460. in Charta Alienoræ Reginæ :
Quandam partem terræ,... quæ continet 14. Ulnas, et tria quarteria unius ulnæ ferreæ Domini Regis, etc. Aune de terre,
in Stabilim. S. Ludov. lib. 1. cap. 153. et in Consuetud. Baionensi tit. 5. art. 28. Vide Virga ferrea, in Virga 6.
Ulnata Terræ. Charta R. Abbatis Caroffensis ann. 1308. ex 2. Regesto Philippi Pulchri Regis Fr. n. 11. in Tabular. Regio :
Item de quolibet solo de 4. canis vel Ulnatis lato amplitudine, et 12. in longitudine, habuimus 6. den. Petragoric. obliarum, etc.
Ulnaris editum tom. 3. Ordinat. Reg. Fr. pag. 205. Sed Ulnatis legendum esse monet Cl. Editor.
[]« 3 ulna » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 363c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VLNA3
3. ULNA, Inguen. Gall. Aine. Comment. Jac. Picinini comit. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 75 :
Hic Tibertus dux bombi fulmine in Ulna sauciatur.