« »
 
URUS, URUS.
[]« Urus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRUS1
URUS, vox Gallica vetus, Germanis hodie eyn uhrochs, ut docet Cluverius lib. 3. Germ. antiq. cap. 47. Gl. Gr. Lat. : Βούϐαλος, urus, bos silvestris, Gloss. Lat. Gr. : Uror, βοὺς γερμάνος. Leg. Urus, ut infra : Urus, bos silve, βούϐαλος : in MSS. silvester : addunt Regiæ Bufalus. Glossæ antiquæ MSS. : Uri, vituli agrestes, quos Bubalos vocant. Macrobius lib. 6. Saturn. cap. 4 :
Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt Veteres, quorum imitatione peregrina verba non respuit ut in illo, Silvestres uri assidue ; Uri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur.
Aimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 1. ubi de Herciniæ sylvæ feris :
Tertium est genus earum, quæ Uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est, et magna velocitas ; neque homini neque feræ, quam conspexerint, parcunt. Hos studiose captos foveis, interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis se exercent,... amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Hæc studiose conquisita ab labris argento circumducunt, atque amplissimis epulis pro poculis utuntur.
Postremis Aimoini verbis conveniunt, quæ scribit Fulco lib. 1. viæ Hierosol. :
Uris cornua sunt immensæ concavitatis,
Ex quibus ampla satis, et lævia pocula fiunt.
Vitibus et mensis et honora et commoda prosunt,
Seu docti artifices ea quadrificata rotundent,
Integra sive sinant, et fissa caloribus aptent.
Idipsum Cæsar. lib. 7. et Plinius lib. 11. cap. 37. de urorum cornibus vice poculorum tradunt. Urorum vero venationis meminit Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo M. cap. 11 :
Cum ecce quietis et otii impatientissimus Carolus ad venatum bisontium vel Urorum in nemus ire, et Persarum nuntios secum parat educere.
[]« Urus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 385a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VRUS2
URUS. Vide supra Modolagium.