« »
 
[]« 1 aba » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 005b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABA1
1. ABA, prædium coloni, seu habitatio rustica, cum sufficienti prædio ad alendam familiam rusticam. Unde et Aba idem est ac colonia in Traditionibus Fuldensib. Lib. 2. Trad. 21 :
Novem trado colonias, hoc sunt Hobunnæ, integras cum omnibus abjacentiis.
Sunt autem Aba, Hobunna, Hoba, Hova, Oba, Huba, voces ejusdem significationis et originis scilicet à Germanico Haab, possessio, bona, hæreditas, vel a Saxonico Habban, habere, possidere. Charta Ricardis Augustæ pro Stivagiensi Monasterio inter Probationes historiæ Tullensis pag. 7 :
Ecclesiam de Filgossen cum alodis in quo sita est Ecclesia, et quinquaginta duas Abas, cum vineis, terris, pratis ad hoc idem monasterium quod dicitur Stivagium pertinentes.
Diploma Ludovici Pii à Mabil. relatum tom. 4. Analect. pag. 470 :
Venerabilis abbas Tatto.. dedit Ratulfo presbytero cappellano nostro... in beneficium diebus vitæ suæ in loco qui dicitur Huroldis hova sex Abas vestitas sub integritate earum.
Plura vide in Huba ubi de etymo dicturi sumus ; locus tradit. Fuld. supra citatus legitur apud Schannatum pag. 39. trad. lxxviij, quid vero ad rem faciat non video. De his vocibus in universum agitur ibi pag. 323. n° 5.