« 2 aba » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 005b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABA2
2. ABA, Latinis est, quod Græcis ἠθεῖε, compellatio
scilicet, qua apud veteres, honoris causa, junior seniorem fratrem affari consueverat.
Hinc sanctus Benedictus in Regula sua cap. 63 :
Nulli liceat alium puro nomine appellare : sed priores, juniores suos fratres nominent ; juniores autem, priores suos Nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia, etc.Sic junior seniorem aut parentem voce ἄττα, vel ut apud Callimachum ἄππα ; soror sororem voce ἄπφα, compellabat. Sunt et aliæ hujusmodi voces ut τέττα, πέττα, πίττα, de quibus videsis Scaliger. lib. 1. cap. 29. Lexicon Martinii, Etymol. Vossii. Est autem Aba vox Hebraicæ originis ab בא Pater, unde Syriacum אבא dilexit et אבא Pater. Putat Martinius ideo fratrem majorem voce Aba compellari solitum fuisse quod in eum Abi seu patris transferretur dignitas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abare, a voce aba, fratrem affari. Ausonius in Epist. 1. patrem alloquens ait : Hunc versum ita restituere Scaliger et Vinetus ex pervetusto et optimæ notæ Ausonii codice ; in vulgatis enim est, fratris habere vice. Scaliger animadversionem firmat suam hac ratione : ut a lallo lallare, a pappa pappare, sic ab aba abare. Vide Forc. Lex. in voce Abare.Nam supparis æviSum tibi ego, et possem fratris Abare vice.