« Abandum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 007a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABANDUM
ABANDUM, Abandonum, Habandonum, Res arbitrio cujusque exposita, in
bannum missa, proscripta ; chose abandonnée. Charta communiæ Incrensis
ann. 1158 :
Si quis vero Abandum ab aliquo acceperit, si disrationare se jure accepisse non poterit, lege qua vivit, reddet illud. Si autem defensum ei fuerit, in injuria et violentia erit, veniensque ille cum duobus testantibus quod suum Abandonum est contradictum, ad majoris Communiæ clamorem suum jus disrationatum habebit.Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195. et Crispiaci ann. 1205 :
Ubicunque burgensis pro catallo suo Abandon acceperit, sine forisfacto accipiet. Quod si quis negaverit, Burgensis judicio Scabinorum per justitiam nostram assequi debet : et si quis Burgensis Abandon abstulerit Burgensi, reddet catallum.Charta Communiæ Hamensis :
Si quis de Communia suum habandum capere voluerit, non illud capiat, nisi duobus testibus adhibitis : quod si defensum fuerit, et clamor inde ad Majorem et suratos delatus fuerit, totam querelam super testimonio testium denominatam obtinebit. Si autem suum Habandon in pace dimiserit, et postea debitum et Habandum negaverit, ad Justitiam trahetur per rationabiles plegios, etc.Rursum :
Qui autem defuerit, totam querelam amittet : verum qui Abandon cepit ante litis ingressum, de Abando suo in saisina erit.Charta Communiæ Attrebatensis ann. 1211. art. 15 :
Si miles Burgensi pecunias debens, se inde subdiderit Legi Scabinorum coram eis, eumque non juverit Justitia nostra ab eo requisita, Burgensis vadium Militis et Abandon capiet intra partem civitatis sine forisfacto.In tribus Chartis pro eadem Communia Attrebatensi, scilicet Philippi-Augusti anni 1194. Ludovici ejusdem Regis primogeniti ann. 1211. Roberti Comitis Attrebat. anni 1268. omnibus ad sua authentica collatis legitur...
Burgensis vadium Militis ad Abandum accipiet intra pacem civitatis sine forisfacto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex his omnibus
chartis Communiarum conficitur Abandum, Abandonum, etc. intelligenda esse de bonis
mobilibus, vel immobilibus in pignus seu cautionem assignatis pro pecunia debita,
venditione aut permutatione cavenda, et firmanda. Gall. Garantie. Unde aliquatenus
restringenda Doctissimi Cangii explicatio, ut res in bannum missa primo occupanti
derelicta non cedat ; sed tantum sub hasta vendi possit, creditoris venditorisve arbitrio
permitti, ubi creditum non solvitur, et res venditæ aut permutatæ ab aliis repetuntur.
Hinc illæ Leges de quibus supra : Si quis de Communia suum Habandum capere voluerit, non illud capiat nisi duobus testibus adhibitis.Ne scilicet dum suum repetit, furti reus habeatur.
Burgensis vadium Militis ad Abandum accipiet intra pacem civitatis sine forisfacto, etc. Huic porro interpretationi favent cætera quæ sequuntur exempla, atque intelligitur dare in Abandonum, et ponere in Abandonum, idem esse ac oppignerare, obligare, Gall. Hypothéquer, Donner pour assurance.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abandonium, eadem significatione. Charta ann. 1245. ex Tabular. Monasterii S. Richarii
Centulensis : Bona fide garandire promitto per Abandonium omnium rerum mearum,id est per sponsionem seu obligationem. Litteræ Simonis Matiffardi Officialis Remensis an. 1274 :
Assignaverunt dictam Ecclesiam ad omnia bona sua..... et ea dederunt in Abandonium.
◊ Dare in Abandonum, Gallis, Abandonner, Italis
Abbandonare, Deserere, dimittere, derelinquere. Charta ann. 1237. in Tab. Eccl.
Ambian :
Dedit in Abandonum præfato capitulo terram suam, quam tenet de vice-domino Ambian.
◊ Ponere in Abandonum. Charta ann. 1225. in Tabul. Abb.
sancti Joannis Ambian. fol. 288 :
Rogavi dominum meum Willelmum de Kaieu, ut pro me se et suos heredes obligaret dicto domino Reginaldo et successoribus super dicta venditione tenenda et observanda, ponens in Habandonum suum quidquid de ipso teneo in feodo de Kaieu, ut inde restitueret dicto Reginaldo vel successoribus ejus omne damnum quod incurrerent occasione dictæ emptionis.Alia Beatricis Comitissæ Guinensis apud Duchesnium :
Ego et Balduinus filius meus posuimus in Abandonium D. Ludovico quidquid tenemus de ipso.Charta ann. 1252. ex Tabul. 2. S. Medardi Suession. :
Ponentes in Abandonium erga dictam ecclesiam pro garandia portanda totam terram ipsorum de Condeto.
P. , 1766.
◊ Ponere in
Abandonium, eadem significatione, in Charta Joannæ comit. Fland. ann. 1234. ex
Chartul. S. Petri Insul. sign. Decanus, ch. 152.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abandons, mala quædam consuetudo spectans abandum, quæ olim Compendii vigebat, a S.
Ludovico ann. 1260. antiquata. Dom. Ordin. Reg. tom. 1. pag. 293 :
Ordinatum fuit, et unanimiter concordatum per totum Consilium quod quædam captio quæ fiebat apud Compendium, et dicebatur Abandons, cesset amodo et amoveatur omnino.
◊ Vocis apud nos vulgaris etymon accersit Stephan. Paschasius
libro 8. Disquisit. Francic. cap. 36. a bannum, putatque effictam ex tribus
voculis, a, ban, don, quasi datio in bannum : quæ quidem viri docti
conjectura licet quodammodo vera sit quoad originem vocabuli, falsum tamen ex tribus
voculis conflatum esse, cum ex duabus tantum, a et bandon, effictum sit ;
ita ut res posita in Abandonum, eadem sit quæ in bannum, vel in bandum
missa est, id est, proscripta, ac proinde ut derelicta primo occupanti cedat : nam
et bandum pro bannum usurpatum infra docemus. Sic poetæ nostrates vernaculi
vocem hanc passim dividunt. Le Roman de Garin MS. :
Idem :Tos mes tresors vos est A Band on mis.
Prenez ma terre tot A vostre Bandon.
◊ Alio loco :
Idem Poeta :La cité fut assise à environ,Flamenc l'assistrent d'une part A Bandon.
Chronicon MS. Bertrandi Guesclini :Li fet crier par tost l'ost A Bandon,Que nus ni praigne vaillant un esperon.
Quibus in locis Bandon ut plurimum sumitur pro arbitrium : quod res derelictas et proscriptas cuilibet pro suo arbitrio occupare licitum sit. Ita hæc verba Will. Tyrii lib. 14. cap. 4. pro arbitrio, vertit Hugo Plagon ejusdem Gallicus interpres MS. à son Bandon. Qua etiam notione Abandon accipi constat in Consuetudinibus nostris municipalibus, cum de porcis, aut aliis animalibus agunt, quæ pro libito incustodita pascunt in agris : ut in Aurelianensi art. 156 ; Normann. cap. 8 ; Nivernensi cap. 15. art. 6. cap. 17. art. 2. 6. 7. et Meledunensi art. 179. Assisiæ Hierosol. MSS. cap. 111 :A Lucebonne fu le Roy et cils Baron.Et Pietres vint à li a force et A Bandon.
Si aucun autre que Cheralier doit dete, que li ait connu en ourt, ou que il ait esté prové, si com la Court l'a esgardé, ou connu, ou recordé, et li seignor li commande que la paie dedans sept jours, et il ne la paie, et il ait chose de quoi il le puisse paier, et le seignor le puisse trover, il le doit faire prendre et faire vendre guage A Bandon tant que celui à qui il doit, soit payé.Vide præterea cap. 189. Cap. 30. curiæ Burgensium :
Se l'acreour veut il seportera le guage en son hostel et le tenra toute la quinzane se il veut.... et se il ne le paie a chief de lai quinzaine, la razon coumande que il peut puis fait crier le guage et vendre le par la ville Abandon, et qui plus li doura si l'ait ;ubi in cod. monac. (cui caput hoc est 72.) legitur :
et vendre le gage par la vile gage Abandon et qui, etc.