![[]](img/image.png)
ABARDILLA. Hominium Geraldi de Moissaco Raymundo Comiti Tolosano præstitum ann. 1244. in
Regesto Tolos. pag. 14 :
Praxeriam illam et marguillum, quam et quod habemus in flumine Tarni, cum rappis, Abardillis, piscariis, et omnibus aliis juribus et pertinentiis suis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ad hanc
vocem accedunt plurimum Barda et Bardales quæ Hispanis sunt, modo hirtæ
sepes, modo alia quævis structilia sepimenta, ut e palis, etc. Portugallice est Abarga sive Varga,
Italice Varca, quæ omnia a vocibus infimæ latinitatis Virgatura, Varcatura,
Valcatorio venire censet Sa Rosa de Viterbo. vol. 1. pag.
25.