« »
 
[]« Abasa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 009a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABASA
ABASA, In Glossis Isid. Infirma domus, quasi sine Base. Papias MS. Abso, infirma domus. Editus : Abbason. Legebat Calepinus Abaia, Abason, infirma donans. Breviloquus :
Abaso, domus infirma, vel infirmi, et dicitur ab a quod est sine, et basis, id est, fundamentum.
Quibus locis legendum censent quidam infima : ita ut domus fuerit depressa, nec multum edita. Verum repugnat Glossarium Ælfrici, in quo Abaso, infirmatorium, seocramannahus esse dicitur, id est, ægrorum hominum domus, uti verba Saxonica sonant. Haut immerito suspicatur Leon. Frischius in notis ad Gloss. Cangii, Abasa domus dici quasi Absa domus, id est domus ab aliis ædificiis separata, ut domus leprosorum. Vide Absus, quod idem est ac desertus, incultus.