« »
 
[]« Absus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 036b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSUS
ABSUS, et Apsus, Incultus ager, qui vulgo in Chartis opponitur vestito, hoc est, culto. Charta Caroli C. apud Perardum : Terras Apsas vel Absas ubi possint seminari modii 150. perperam aptas editum. Tabular. Eccl. Nivernensis :
De Curte Patriniaco in villa Cosma mansos vestitos 2. ... in Possione
possessione mansos 3. vestitos, quartus vero Absus. Charta Odonis Regis Franc. in eodem Tabul. :
In Pago Matiscensi in villa Fisciaco de potestate S. Cyrici mansos 3. vestitos cum terra Apsa ad ipsam potestatem in eadem villa aspiciente .... de potestate mansos tres Apsos.
Tabul. Bellilocense in Lemovic. n. 95 :
De terris vero Absis, si homo aliquid fecerit, Judex recipiat quod exierit ; et si censum solvere noluerit in Vicariis recipiant, et si reddere noluerit censum, etc.
Charta Ottonis I. Imp. in Hist. Episcop. Metensium :
De qua terra sunt mansa
11 ; 5
vestita, alia vero sex manent Absa
. Annotatio Arnonis Episc. tom. 2. Antiq. lect. Canisii p. 485 :
Tradidit mansos 30. inter vestitos et Apsos.
Charta Caroli Regis Burgundiæ filii Lotharii Imp. tom. 12. Spicileg. Acheriani :
Colonica una vestita, et Altera Absa, cum vercaria. - In Luciaco vercaria una Absa, etc.
Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 :
De qua terra sunt mansa undecim, quinque quidem vestita, alia vero sex manent Absa.
Charta Guidonis [] Flamenchi Militis Lemovic. ann. 1284 :
Pratis, pascuis, aquis, riperiis, ribagiis, terris cultis et incultis, Absis et vestitis.
Charta Caroli III. imp. ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Genoliacum quoque villam cum portu et mercato, habentem capellam et mansos inter Absos et vestitos triginta tres, cum omnibus ad ipsam pertinentibus.
Charta permutationis inter Episcopos Aptensem et Sistaricensem :
Campos, vineas cultas et incultas, seu Absas.
Vide Miræi opera Diplom. Edit. 1723. tom. 2. pag. 935. A. B.
Quæ interpretatio non placet D. Bouquet tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 53, ea potissimum de causa, quod ex agris incultis præstatio aliqua non possit exigi. Rem haud satis attente perpendit vir doctus ; præterquam quod enim Absus ager aperte culto opponitur, in locis a Cangio laudatis, eo nomine quoque sæpius pascuum significatur, unde persolvebatur pensitatio ; sed minor, quam ex agris cultis et seminatis. Laudat ipse etiam Cangius Chartam, qua in hanc opinionem inductus est D. Bouquet ; nec idcirco sententiam mutavit, quod illa terrarum, de quibus sermo est, capacitas tantum indicatur, ut ex his verbis, ubi possint seminari modii 150, facile colligitur. Rem dirimunt Glossæ Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 662. col. 2 :
Mansi Absi sunt, qui non habent cultores.
Interdum absus ager dicitur non modo vacans, sed et prorsus incultus ac pasturæ idoneus. Charta Herivei Episcopi Eduensis in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Mansos duos penitus Absos et omni cultura destitutos, pascuis solummodo animalium aptos.
Annotatio Arnonis Episcopi :
Tradidit in pago Drungoe territorium quantumcunque possidere visus fuit, quod nunc jacet Apsum.
Occurrit porro hæc vox in veteribus Chartis, in Capitulari de villis cap. 67 ; in Chron. Besuensi pag. 548 ; Chron. S. Benigni. pag. 370. 421. 423. 454 ; apud Baldricum lib. 1. Chr. Camer. cap. 52 ; in Hist. Comitum Augustodun. pag. 48 ; apud Perardum in Burgundicis pag. 51. et alibi passim.
Absare, Absum facere, mettre en friche. Tabul. S. Dionysii de Capella in Diœcesi Bituric. charta 66. et 149 :
Noverint quod Dalmas de Iricione quasdam calumnias in molendino de Espaleo tempore Radulfi Prioris antecessoris nostri posuerat, pro quibus destructum, et sicut dicitur, Absatum fuerat.
Tabularium Vosiense fol. 68. v° :
Nullo modo Abbas aut suus præpositus vim faciat hominibus per quam terra Abset et fevales sua perdant.
** Locum integrum vide in Accordamentum, 1. Cæsar. Prum. ap. Honth. hist. Trev. pag. 673, a :
Si autem ipsi ista et alia jura non fideliter peregerint, abbas feoda eorum debet Absare id est fronen ;
Gallice confisquer au profit du seigneur. Vide Absare 1. 2. 3. suo loco.
Absarius, Qui absos et incultos agros scindit ac colit. Constit. Caroli Crassi de Feudis ann. 890 :
Mansionarius 5 solidos, Absarius 30 denarios, Bunatarius 15 suppleant.
Abseitas, Terra absa. Charta Caroli Regis Franc. pro Monasterio S. Andochii Augustod. apud Labeum lib. 1. Miscellan. :
In villa quæ vocatur Quintiacus, Abbatiolam S. Germani mansorum 20, cum omnibus Abseitatibus et vineis, cunctisque ad se pertinentibus
. Alia apud Sammarthanos anno 858, ubi de eadem Abbatia :
Nihil enim amplius in eodem [] prædio habebant, nisi unam vineam et terram Abseitatis.
vel Abscitatis, ut legitur in nova Gall. Christ. tom. 4. Instrum. col. 52. D.
Absiditas, Eadem notione, in Tabulario S. Florentii Salmuriensis :
Alanus et Egio Britannorum Monarchi tempore Geraldi Abbatis S. Florentii confirmaverunt donum ejusdem potestatis in Absiditatem redactæ, vulgo Livriacum, in pago Redonensi situm, per genitorem eorum Gaufredum.
Charta Rodmundi Episcopi Augustod. in Tabul. ejusdem Ecclesiæ :
Quæ scilicet res sunt sitæ in Comitatu Belnensi - mansi scilicet
3 vestiti, et Absiditates 5, pertinentes ad Biliniacum fiscum. Charta Aganonis Episc. Carnotensis. apud Sammarthanos :
Est quædam terra in Absiditate redacta S. Petri, etc.
Absitas. Tabular. Brivatense cap. 366 :
Videtur autem ipsa Absitas sita esse juxta villam quæ dicitur, etc.
De vocabulorum istorum etymo ac notione non una est Scriptorum sententia. Cæsarius Prumiensis in Glossario ad vetera ejusdem Monasterii diplomata, mansos absos dictos ait, quod non haberent cultores, sed dominus eos haberet in sua potestate, eosque esse quos vulgo Vroynde vocant. Kilianus observat Vrunte, esse agrum compascuum et communem ad pascenda pecora, qui proinde non colitur ac scinditur. Coroinde est Dominicus, hodie fron. Nicolaus le Maistre lib. 3. de Bonis Eccles. cap. 1. Mansum absum seu apsum opinatur esse prædium nudum et investe, sine instrumento rustico ; eoque nomine opponi manso vestito, seu instructo fundo, uti habet Ulpianus leg. Instrumento D. de Instructo vel instrum. leg. Ego vero a verbo absum, vel abesse formatam vocem existimo, ita ut ager absus sit is in quo cultura aut semen abest, cujusmodi sunt squalidi agri, apud Gromaticos, qui a cultura exierunt : et ψιλαὶ χῶραι, in Gloss. Græco-Lat. seu σχολάζουσαι et vacantes. Nec obstat quod apsus interdum cum P scribatur, cum constet veteres P pro B non semel in scribendo adhibuisse, atque adeo in ipsa voce absens, ut colligitur ex Grutero 61. 1. 436. 2. Hanc conjecturam juvat lex 11. Cod. Theod. de Veteranis, in qua loca absentium squalida, et situ dissimulationis horrentia, non quidem vacantes terræ quæ dominos non habent, sed eæ quæ dominos habent, rerum negligentes, intelliguntur, uti viri docti censent. Sunt qui has voces oriri putent e Latinis præpositionibus abs, absque, ita ut terra absa terra sit absque colono : Alii agrum absum existimant dici quod abs se sit, id est, sibi relictus. Sed et nescio an huc referri possint, quæ habet Gloss. Gr. Apsis, πρόσφατον, νεαρόν, ita ut legendum sit Apsum : et νεαρόν hoc loco idem sit quod νέασις et νεάσιμον, novale, et novalis ager.
L. Henschel, 1840–1850.
Neque recentiores de vocis significatione consentiunt. Guerardus in glossario ad Polyptychum Irminonis hæc habet : Absa terra, vacans, inculta. Absus homo, qui juris alieni est, glebæque adscriptus, nec tamen ullum mansum tenet. Absus mansus, qui non constituit prædium plenum cultumque, neque coliturjure colonico, quia homine vel quibusdam terris, sive aliis ad id necessariis est destitutus. Opponitur manso vestito. Grimmius Antiq. juris Germ. pag. 537. Cangio adsentit et Cæsarium Prumiensem obsoletæ vocis significationem ignorasse autumat. Eichhornio hist. jur. Germ. v. 1. p. 468. absi mansi sunt qui non coluntur per colonos vestitos et [] possessionis quodam jure gaudentes sed per colonos ad voluntatem domini revocabiles, locatores etc. Huic potissimum adsentiendum puto ; mansus absus sæpissime opponitur vestito, est itaque mansus quem dominus in sua potestate habebat, quem nulli colono jure colonico concesserat. Huc pertinet quod legitur in Polyptycho Irminonis Abbatis brev. 9. cap. 304 :
Habet in Celsiaco villa mansum indominicatum Absum, ubi aspiciunt de terra arabili bunuaria septem.
Sæpissime vero hi mansi non vestiti erant, quia inculti, et e contrario inculti quia non vestiti ; unde altera significatio cujus exempla plurima affert Cangius. Dipl. Pictav. ann. 1085. in append. ad Polyptych. Irminonis pag. 364 :
Et de ipsis terris ubi non est statio hominum, si aliquis consuetudinarius volens ipsas terras operari, operetur per preceptum prepositi sancti Juniani et reddat secundum consuetudinem mensurate secundum quod habuerit de terra ut non remaneat Absa.
Vide Polypt. Irminonis brev. 2. C ; brev. 3. cap. 62 ; brev. 9. cap. 291 ; brev. 25. cap. 23. Ibidem brev. 9. cap. 304 :
Pertinent ad ipsam ecclesiam hospitia V, sed tamen Absa sunt præter unum, qui solvit ad ipsam ecclesiam denarios VI.
Ibidem brev. 11. cap. 10 :
mansi .... medietas est Absa.
Absorum hominum et Absarum feminarum mentio fit in Registro Prumiensi pag. 680. a :
Absi homines ex nostra familia qui infra potestatem nostram sine mansis sunt.
De vocis etymo vide Grimmium loco citato et supra In Absoluto.