« »
 
[]« Abatare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 009b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABATARE
ABATARE, Abbatare, Prosternere, Ligna succidere ex Gall. Abbatre, Italis Abbatere. Libertates MSS. villæ S. Desiderii in Campania ann. 1228 :
Si aliquis aliquem invenerit in nemoribus suis Abatantem, etc.
Vide in Attroncare.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Parabbatre, pro funditus evertere. Froissart. in vol. 2. cap. 103 :
Les Gandois vindrent derechef à Marle l'hostel du Comte et le Parabbatirent.
Abatare se, Bona decoquere, mensarias rationes mala fide creditoribus renuntiare. Vox ita confecta ab Hispanis, quibus Abartise, est se dejicere ; quia decoctores ita bona sua seu aliena decoquunt, ut quasi prostrati jaceant, nec erigere se ulterius valeant : quibus opponuntur ii qui stant, qui nempe eo sunt in statu, ut creditoribus facere satis possint. Sic apud Latinos mergi ære alieno dicuntur, qui vix emergere possunt. Libertates concessæ Barcinonensibus a Petro Rege Aragonum ann. 1285. MSS :
Quicumque tenens officium vel ministerium, qui emerit aliquam mercaturam ad opus officii vel ministerii sui, sive sit mercator, sive alius, qui se Abatat, capiatur in persona, sicut caperetur pro commanda, nisi ostendere potuerit, quod casu fortuito amiserit eam.
Legitur hoc capitulum apud Capmany Memorias Histor. tom. 4. pag. 221. ubi pro anno 1285. est 1283. Secunda Curia Generalis celebrata Barcinone ann. 1299 a Jacobo II, Rege Aragon. MS. :
Item quod quilibet Campsor, qui se Abatat, vel qui jam steterit, vel sit Abatut, quod nunquam teneat tabulam cambii, nec aliquod officium nostrum ; sed quod habeatur et præconizetur pro infami et pro Abatuto per civitatem, et per locum ubi usus fuerit officio : et quod detineatur captus, quousque satisfecerit, et quod non comedat nisi panem et aquam.
Curia Generalis Catalaniæ sub Alphonso Rege Arag. ann. 1333. MS. :
Ordinamus quod quicumque mercator vel draperius et eorum negotiatores seu factores tenuerint commandas alterius, vel merces, aut alias res quas receperint è s' Abatran, aufugiendo, vel se absentando, puniantur, etc.
Vox Catalana est abatrerse, se dejicere, creditoribus decoquere, foro cedere, cujus tempus futur. tertia plur. persona est s'abatran quam sæpius in latinis regum Catalaniæ diplomatibus obviam habuimus, ita in privil. Jacobi II. pro regno Valentiæ ann. 1322. in Aureo opere privilegiorum, etc. fol. 68. v°. legitur :
aliqui ex dictis curritoribus se absentaverint vel se Abatran nec poterint solvere et restituere quod eis commendatum fuerit.
Eodem sensu apud mercatores francogallicos in Asia minore dicebatur Abatellement, de qua voce vide Merlinum in Diction. jur.
Abbatiderit. Pactus Legis Salicæ tit. 45. Si quis hominem de barco Abbatiderit, id est, amoverit, dejecerit.
Moneta abatuda, Pretio diminuta, Gal. Abaissée. Charta Simonis Comitis Leicestriæ et Montisfortis ann. 1209. in 30. Regesto Tabularii Regii ch. 44 :
Si tempore solutionis hæc moneta Melgoriensis fuerit Abatuda seu deteriorata, etc.
Chronicon vernaculum MS. in Tabulario Maglorii Parisiensis : []
L'an mil deux cens soissante-trois
Furent abatus li Mansois,
Li Escuciau, li Angevin,
Ainsi furent li Poitevin.
Edictum Philippi Audacis anno 1275. apud Dom. de Lauriere tom. 1. Ordinat. Regum nostrorum, pag. 814 :
Nec emant bilhonem illarum monetarum, dum stabunt in suo recto cursu, nec erunt abatute... monete cadant et sint Abatute.
Charta parilis 12. sæculi ex Archivo Piperacensi :
Quod si moneta fuerit Abbatuda et deteriorata ad rationem marchæ argenti quæ nunc valet 75. solidos.
P. Carpentier, 1766.
Abatere, Pretio minuere, Gall. Baisser, diminuer. Charta ann. 1206. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 196 :
Si solidi et Melgorienses interim Abatebantur vel deteriorabantur de penso vel de lege, etc.
Vide Moneta abatuda in Abatare.
P. Carpentier, 1766.
Abatre vero et Abbatre diximus, pro Abolir, révoquer, décrier, abolere, abrogare, interdicere. Lit. Ludov. VII. ann. 1168. Gallice redditæ tom. 1. Ordinat. reg. Franc. col. 17 :
Ainsint est aemplis li nombre des coustumes que nous avons Abatues.
Ubi textus : Reprobavimus. Stat. ann. 1356. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 90 :
Toutes autres monnoyes.... soient Abbatues.
Alia prorsus notione, scilicet pro Défoncer vel vuider, de Dolio fundum vel vinum eximere, in Lit. remiss. an. 1385. ex Reg. 127. Chartoph. Reg. ch. 167 :
Pour savoir la vérité, la main de Justice avoit esté mise aux dittes queues (de vin) et fait deffense qu'elles ne feussent meues ; que depuis elles avoient esté Abbatues et embotées.
P. Carpentier, 1766.
A Gallico Abatre vocem Abataige hauserunt, pro Suariæ linguæ inspectio, quod porcum ad terram proternendo fit, sic dicta ; unde etiam præstationem quæ eam ob rem domino debebatur, eodem nomine vocabant. Redit. comitat. Hannon. ann. 1265. ex Cam. Comput. Insul :
Et si a li quens a l'Abataige des pourchiaus lxx. solz par an, c'est à entendre de warder s'ils sont sain.