« »
 
[]« 1 abbadia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 010b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABBADIA1
1. ABBADIA, Jus capiendi e defuncti parochiani bonis mobilibus id quod magis placuerit. Competit autem parœciarum Rectoribus apud Hispanos in res plebis sibi commissæ, ita tamen ut si Rector inter vestes eligat, si sint purpuratæ, eas hæres defuncti dare minime teneatur. Quod vero parochis competit jus in res suorum parochianorum defunctorum, idem in res ipsorum decedentium Rectorum habent archidiaconi et episcopi apud eosdem Hispanos, præsertim in Ecclesia Giennensi in Andalusia. Sed ne longius excurramus,[] in pluribus Galliæ nostræ Diœcesibus, uti in Parisiensi, eodem jure utuntur Archidiaconi. Hispanis jus illud interdum idem est quod apud Belgas jus melioris catalli, aut hereoti apud Anglos, competens domino feudali in homines suos manus-mortuæ ; at perperam omnino ut monet Garsias hac de re audiendus, de Expensis et meliorat. cap. 9. de sumptibus qui consequuntur funus, hoc est, de Luctuosa, et Abbadia, n. 1 :
Onera enim hujusmodi aut Luctuosas aut Abbadias vocant ; quæ duæ voces plurimum apud nos distant : longeque alia ratio juris in luctuosis, quam in his quas Abbadias vocamus, inventa est : unde diverso jure in hoc Senatu censentur.
Et n. 84 :
De Luctuosis autem quæ alio nomine Abbadiæ dicuntur vulgari verbo et proprio in regno (Hispaniarum) alio ratio est. Est enim Abbadia præstatio quæ datur e bonis demortui parochiani Rectori parochialis Ecclesiæ : lectulus videlicet, vestis, vel quid aliud ; et differt a luctuosa usu forensi, quia hoc nomine proprie intelligimus in hoc regno præstationem illam quæ datur domino habenti jurisdictionem ; at vero Abbadia datur rectori ecclesiæ.
Consulendi Jason Mainus ad l. 57. Si res obligata D. 41. I. de Legatis 1. Toletus Quæst. 387. 388. Vide etiam Catallum et Hereotum. De hujus autem juris origine legesis Fra Paolo tract. de Benefic. versus finem, et Tract. singularem Paris. editum ann. 1683.