« »
 
[]« Catallum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 218b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CATALLUM
CATALLUM, Idem quod Capitale, Bona omnia quæ in pecudibus sunt. Ex Capitale enim formata vox Captale ; et ex Captale, Catallum, ut ex Chaptel Gallico, Chatel et Catel. Exinde usus invaluit, ut hacce appellatione bona omnia mobilia, cujuscumque generis sint, intelligantur. Chattel, in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 4. Ibi plane eodem sensu quo Capitale in lege Salica. Butellerio, Cateux sont meubles et immeubles :
Si comme vrais meubles sont qui transporter se peuvent, et ensuivir le corps : immeubles sont choses qui ne peuvent ensuivir le corps, ni estre transportées, et tout ce qui n'est point en heritage.
Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Juxta facultates suas et possessiones, et juxta Catalla sua, etc.
Ingulfus :
Cum decimis omnium terrarum, ac bonorum aliorum sive Catallorum.
Idem pag. 894 :
Cum suis Catallis omnibus mobilibus.
Charta Henric. II. Reg. Angl. ann. 1176. ap. Lappenb. [] Init. Foeder. Hanseat. pag. 8 :
Omnia bona et Catalla in illa navi contenta.
Charta Communiæ S. Quintini ann. 1195 :
Puer aut juvenis vel adolescens, sub tutela patris sui... nullum debet domino suo cavagium..... donec proprium habeat Catallum de quo lucretur.
Hovedenus pag. 535 :
Burgenses captivavit, Catalla eorum asportavit.
Charta Guidonis Comitis Flandriæ ann. 1237. in Tabulario Capituli S. Bartholomæi Bethuniensis :
Si vero forefaciens non habuerit Catalla sufficientia ad solvendum judicatum, et habuerit forte hereditatem in terra et tenemento prædictis, debet illa hereditas vendi pro emenda communi solvenda.
Charta Johannis Regis Angl. lib. nig. Scaccarii pag. 378 :
Per legem Scaccarii nostri consideratum fuit, quod distringeretur per Catalla sua Angliæ, ad debita nostra nobis solvenda ; sed ipse omnia Catalla sua ita summoverat quod inveniri non potuerunt.
In Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. caput 91. integrum est :
D'avoir son garand de Chastel emblé,
id est, de re subrepta. Occurrit passim. Vide Monastic. Anglic. tom. 1. pag. 169. Roverium in Reomao pag. 361. Duchesnium ad Alanum Charterium, Raguellum, Loiseum lib. 3. de Offic. cap. 14. Glanvillam lib. 10. cap. 6. § 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catellum, Eadem notione. Stabilimentum inter Clericos et Barones Normanniæ ann. 1205. in Hist. Harcuriana tom. 3. pag. 102 :
Item, diximus per sacramentum nostrum, quod in feodo terræ Gornei Useris et Costenfonte, non debet Archiepiscopus tenere votum Domino placito scilicet de maritagio, de legato mortui, de Catello mortui et de Catello Clerici.
Iterum occurrit ibidem ; De Catello Clerici, etc. Madox Formul. Anglic. pag. 277. in Charta Willelmi de Contevill :
Et si vero prædictus Robertus, vel aliquis suorum a prædicta terra recedere voluerit, libere recedat cum omnibus Catellis suis ; et si Catella sua vendere voluerit, absque licentia et omni contradictione quidquid sibi placuerit faciat.
Vide ibid. pag. 276. init. et leges Norman. cap. 20. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 192.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catelum. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti Attrebat. de Placito generali :
Abbas autem vel Præpositus, si est unde velit clamare, potest omni tempore homines de placito in camera sua mandare, et de Catelo suo super eum clamare et legem facere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cantallum, pro Catallum. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 51 :
Monachi habebunt omnes saisinas et Cantalla, quæ cum latrone poterunt reperiri.
P. Carpentier, 1766.
Chatez, in Lit. pro habitat, villæ de Mailly ann. 1380. ex Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 332 :
Une forteresse pour eulx, leurs biens et Chatez retraire et garder.
Hinc
Catallum, Practicis Anglis est omne bonum mobile seu immobile, quod neque liberum tenementum, neque feudum est. Aliud est personale, quo intelliguntur bona mobilia : aliud reale, quo intelliguntur possessiones et tenutæ, quas tenemus ad terminum annorum, aut ad voluntatem alterius. Ita Cowellus lib. 1. Instit. tit. 10. § 18. lib. 2. tit. 2. § 20. Rastallus, et Edwardus Cokus ad Littlet. sect. 177.
Melius Catallum, quod post mortem tenentis domino præstatur : Heriotum Angli vocant hanc præstationem. Droit de meilleur Cattel, Consuetudo Hannon. cap. 83. Charta Philippi Marchionis [] Namurcensis ann. 1212. apud Miræum in Diplom. Belg. lib. 2. cap. 67 :
Statui ut a nullo Milite qui sit de familia vel advocatione mea melius mobile, quod quidem Melius Cathelum dicitur, de cætero accipiatur post ejus decessum, nec id ab ejus hærede pro illo mortuo exigatur.
Charta Alidis Dominæ Boulariæ ann. 1238. apud eumdem Miræum tom. 1. pag. 755. col. 1 :
Omnes servos et ancillas in dominio de Boulario commorantes absolvimus ab omni exactione et taliis. Hoc excepto, quod tenebuntur Domui de Boulario ad Melius Catellum ad mortem ; et quidem tenebuntur ad nuptias puerorum meorum, et si quem contingit fieri Militem, ad hoc nobis ferre juvamen.
Adde Diploma Joannæ Comitissæ Flandr. pro Monasterio Marquetano § 13. apud Buzelinum lib. 2. Flandr. cap. 30. et Arestum 20. Aug. ann. 1411. in Hist. Bethuniensi pag. 116. Huic porro debito obnoxii potissimum erant homines, quos Mortuæ manus vocabant. Chronicon Magnum Belgicum ann. 1123 :
In eo vero consistebat jus, (Mortuæ manus) ut quandocumque aliquis paterfamilias, qui hanc debuit servitutem, moreretur, in signum servitutis præteritæ Optimum Pignus, vel jocale, quod in ipsius domo reperiri contigerit, a dominis exigeretur : sin autem nihil esset, ut tum defuncti dextera manus abscissa dominis offerretur.
Id etiam juris sibi olim vindicarunt Ecclesiæ, ut ex Synodo Sodorensi docemur. Locum habes in Mortuarium et Pirottum. Rhenanus lib. 2. Rer. German. pag. 87 :
Erant insuper Ecclesiastici servi, quos ipse Rex, aut Dux, aut Comes Monasterio donasset. Hinc videmus Abbates nostrates adhuc talia mancipia possidere ex liberalitate Francorum Principum. Hinc illæ pensitationes originem habent, quibus multos scimus obnoxios, ut mortuo patrefamilias Præstantissimum Jumentum e stabulo Procurator Abbatis abducat vel vestium pretiosissimam auferat.
Vide Heriotum, et Kilianum in Hoofd-stoel.
P. Carpentier, 1766.
Charta Margar. comit. Fland. ann. 1152. in Suppl. ad Miræum pag. 339. col. 2. ann. 1252. ap. Warnkœnig. Histor. Flandr. tom. 1. Probat. num. 43. :
In morte cujuslibet ipsorum, tam viri quam mulieris, Melius Cathallum habere debemus morientis. Melius Cathallum appellamus in hac parte, non domum, non armentum, sed pecus melius de domo, vel aliud ornamentum.
Vide Grimm. Antiq. Juris pag. 373. supra Caput melius, infra Mortuarium et Relevamentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catallum Majus, in Charta anni 1187. ex Archivo Majoris Monasterii :
Prædicti Milites de Maceriis habebunt unum Monachum in Abbatia de genere eorum in perpetuum. qui secum afferet Catalla sua, quæ habebit sive in equis sive in armis, et quando recipietur dabit quinquaginta solidos Andegav. pro vestitu suo monachali, nisi habuerit Majus Catallum,
hoc est, catalla multa majoris pretii.
P. Carpentier, 1766.
Ad Catallum Tenere, nostris Tenir à Chate vel à Chatel, Ad medietatem fructuum habere ; quod maxime dicitur de animalibus, quæ alicui nutrienda et custodienda traduntur, eo pacto ut, salva sorte seu capitali, quæstus et damnum ex æquo contrahentes partiantur. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 107 :
Duquel pré il avoit acheté l'erbe... pour substanter et nourrir un petit de bestes, qu'il tenoit à Chatel de plusieurs personnes.
Aliæ ann. 1395. in Reg. 148. ch. 211 :
Laquelle vache icelui Gerart tenoit en Chate ou moison de Huguenin[] Giefroy, bourgois de Gray sur Soone.
Aliæ ann. 1400. in Reg. 155. ch. 343 :
Le suppliant demourant en la chastellerie de Chateauraoulz en Berry fist tuer un buef gras, qu'il tenoit à Chatel d'un prestre, etc.
Consuet. castell. de Nançay apud Thaumass. in Consuet. Bitur. pag. 226 :
Le paccage des moutons tenus en Chetel. Item et pour ce que en la chastellenie de Nançay y a plusieurs gens, qui tiennent mouthons à Cheptel d'autres gens estrangiers, etc.
Vide Societas 1.
P. Carpentier, 1766.
Esse ad idem Catallum, Ejusdem negotiationis esse, vel Societatem cum aliquo habere. Lit. ann. 1215. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 147 :
Et illas (plateas) non poterunt alicui locare nec associare sibi aliquem, qui non sit ad idem Catallum cum eis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Catallum, pro Capitale, Caput pecuniæ debitæ, Gall. Capital. Madox Formulare Anglic. pag. 77 :
Ego Ric. de Sanford finem feci versus Benedictum Pernaz de omnibus debitis, et plegiagiis, et querelis, quas idem Benedictus habuit versus Hugonem de Baious die qua obiit, per centum marcas argenti ; pro quibus ego Ric. reddam ei singulis annis decem marcas de lucro, quamdiu tenuero prænominatas centum marcas. Et si per partes solverim prædictas centum marcas, in qualibet solutione decidet de lucro quantum pertinebit ad tantam solutionem Catalli.
P. Carpentier, 1766.
Catallum, nostris Chastel, Quæstus, lucrum. Lit. ann. 1474. in Reg. 204. Chartoph. reg. ch. 87 :
Ung ouvrier (de serrurerie) mettroit bien quinze jours ou plus à faire une serrure, ou autre chef d'euvre et d'ouvrage de menuiserie dudit mestier, dont à peine auroit-il ung escu ; ainsi la main et le labeur de l'ouvrier passe et excede le Chastel et prouffit.
P. Carpentier, 1766.
Catallum, Præstatio, quæ pro Catallis debetur. Reg. Olim parlam. Paris. ad ann. 1285. fol. 70 :
Inhibitum (fuit) ne ipsi pro debitis, pro defectibus, pro Catallis, seu pro factis aliis recipiant seu levent emendas, nisi per castelliarum consuetudinem notoriam.