« Abbreviator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 018b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABBREVIATOR
ABBREVIATOR, Officii nomen in Cancellaria Apostolica. Abbreviatores septuaginta duo
numerantur, e quibus duodecim sunt de parco majori, et Prælatorum more vestibus
utuntur violaceis. His Libellos supplices distribuit Cancellariæ Præfectus, tumque per se
aut substitutos Bullarum exscribunt minutas seu primas perscriptiones, quæ ad
Libelli supplicis calcem summatim collectæ habentur ; et inde vocis etymon. Viginti duo
Abbreviatores dicuntur de parco minori, quorum est, instrumenta, quibus
contrahi permittitur in gradu prohibito, perscribere et in commentarios referre. Ceteri
Examinatores appellantur, quod eorum officii sit Bullas ad exemplar
conferre et recognoscere. Et hi Laici esse possunt et uxores ducere. Statuta Capitulorum
Generalium S. Victoris Massiliensis :
Testes fuerunt præsentes.... Magister Ricardus de Cabaniis Abbreviator et grossator Domini Papæ.Collect. Concil. Hispan. tom. 3. pag. 650 :
Ego Antonius de Campis Literarum Apostolicarum Abbreviator, scriptor et registrator publicus, Apostolica et imperiali auctoritate notarius etc.Macri Hierolexicon. Vide in voce Brevis. Apud Hofman. unum sunt Abbreviator et Protonotarius.