« »
 
BREVIS 1, BREVIS 2, BREVIS 5, 12.
[]« 1 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 743c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS01
1. BREVIS, Breve, Inventarium, rotulus, chartula continens indicem, seu summariam rei cujuspiam descriptionem. Papias : Schedæ, exemplaria, Brevia, etc. Gloss. Lat. Græc. : Πιττάϰιον, Pittacium, Brevis. Vetus interpres Juvenal. Sat. 7 :
Comites in fasce libelli : Breves significat.
Lampridius in Alexandro Severo :
Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militum.
Annales Franc. Bertiniani ann. 869 :
Ut Episcopi Abbates, et Abbatissæ, Breves de honoribus suis, quanta mansa quisque haberet... deferre curarent.
Acta Murensis Monasterii :
Continentur in supradictis capsulis reliquiæ aliorum quorumdam Sanctorum, cum quibus Breves non inveniuntur.
Synodus Romana sub Bonifacio II. PP :
Factus est autem Brevis de sacris vasis atque rebus Ecclesiasticis.
Utuntur passim hac notione Scriptores. Vegetius lib. 2. cap. 19. Fragment. Vatican. § 310. Codex Theod. leg. 24. de Erog. milit. ann. (7, 4.) leg. 18. de Cursu publ. (8, 5.) leg. 7. de Falsa moneta (9, 21, const. 8.) leg. 2. de Bonis vacant. (10, 8.) leg. 2. de Incorp. (10, 9.) leg. 3. de Fisci debit. (10, 16.) leg. 13. de Annon. et trib. (11, 1.) leg. 1. de Exact. (11, 7.) et alibi sæpe Add. lib. 1. tit. 10. const. 8. ib. tit. 16. const. 3. ; Senator. lib. 1. Ep. 6. lib. 2. Ep. 39. lib. 4. Epist. 21. Vopiscus in Aurel. et in Bonoso, S. Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. S. Hieronym. Epist. 5. S. Benedict. in Reg. cap. 32. 41. Regula Magistri cap. 93. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 41. Uldaric. lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Lup. Ferrar. Epist. 80. Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 82. Ex capit. Aquensi ann. 812. cap. 7. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 174. Neutro loco Pertzius exhibet voces in breve, neque Heroldus apud Ansegisum, ubi leguntur in edit. Pith. et Baluz. Capit. Caroli Calvi tit. 9. cap. 6. tit. 31. cap. 19. Capitul. Missor. ann. 853. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 418. cap. 1. et 6. Jurament. Centenar. ejusd. ann. ibid. pag. 426. Edict. Pistense, ann. 864. ibid. pag. 492. cap. 19. Confer Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 869. Pertz. vol. Script. 1. pag. 481. Epist. Synodal. in Concilio Constantinop. I. Concil. Toletan. IX. can. 9. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. etc. Sic βρέϐιον et βρεβεῖον, non semel usurpant Græci recentiores. Glossæ Juris : Βρεϐεῖον, [] ἡ ϰαταγραφή. Palladius in Vita Chrysostomi pag. 27. Edit. V. Cl. Emerici Bigoti et Anna Comn. lib. 6. pag. 156. Adde quæ Marinius habet in notis ad Papyr. pag. 269. not. 27. et 373. not. 3.
Vide Forcell. in Brevis. Pro explorato non habetur utrum latini scriptores neutrali Breve absolute utantur, Gruterus enim et alii ubique brevem reponendum judicant, scilicet libellum. Ita semper scriptum est in novissima Cod. Theod. editione.
Breves, feminino genere. Capitul. ann. 793. cap. 14 Pertzio ann. 783. Leg. vol. 1. pag. 47. :
De rebus quæ Hildegardæ Reginæ traditæ fuerunt, volumus ut fiant descriptæ Breves, et ipsæ breves ad nos fiant adductæ.
L. Henschel, 1840–1850.
Brevis capitulorum pluries in inscriptionibus Capitul. Caroli Magni, e. g. Aquensi ann. 811. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 166. An rubricæ solæ designantur ? Vide infra Breviarium.
[]« 2 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 744a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS02
2. BREVIS, Acta Notariorum. Lampridius in Alexand. Severo :
Eum notarium qui falsum causæ Brevem in Consilio Imperatorio retulisset... deportavit.
Capitulare Adelchisi Principis Beneventani, apud Camillum Peregrinum cap. 8. ap. Cancian. vol. 1. pag. 275. :
Inconveniens usque modo consuetudo extitit, ut jam quisquis voluisset, si nosset scribere, Brevem undecunque opportunitas exegisset : amodo autem decernimus, ut soli Notarii Brevem scribant, sicut cetera munimina : et quiscunque deinceps Brevis fuerit absque Notarii subscriptione ostensus, nullam retineat firmitatem.
[]« 5 brevis tabulæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 744b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS05
5. BREVIS Tabulæ, quæ in Capitulo recitatur de quolibet Officio, sive ad Matutinas, sive ad Missam, sive ad Capitulum, sive ad mensam sive ad collationem, cujus faciendi cura Armario incumbit : ita Liber MS. Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 19. Vide Tabula Officialis, et Matricula.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevis, nude, eadem notione in Guidonis Discipl. Farfensi cap. 2. et Statut. antiq. Corbeiens. lib. 1. cap. 5. post Irmin. pag. 307.
[]« 12 brevis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 745b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BREVIS12
12. BREVIS, Epistola, mandatum. Balbus in Cathol. :
Breve, pro litteris, quod et Brevis invenitur.
Hesychius :
Βαιόν, ὀλίγον, μιϰρὸν γράμμα.
Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 13 :
Hæc mittunt hominem in misericordia Regis, infractio pacis, quam per manum suam dabat alicui, contemptus Brevium suorum, etc.
Vide cap. 41. 68. et 79. Quod vero hic contemptus brevium dicitur, despectus literarum Regiarum appellatur in Capitul. 5. ann. 819. cap. 12. et lib. 4. Capitular. cap. 55. Pertz. ann. 817. vol. Leg. 1. pag. 217. Confer capitul. legibus addenda ejusd. ann. cap. 16. Charta Galeranni Comitis Mellenti, in Tabulario Prioratus S. Nicasii fol. 20 :
Sed et secundam decimam post primam decimationem de domestica carruca mea de Vallis, sive in manu mea sit, sive ad firmam vel censum eandem aliquis de manu mea receperit ; videlicet pro Brevibus meis quæ Monachi B. Nigasii debent facere, ubi a Præposito meo vel ab aliis servientibus meis rogati fuerint, etc.
Forte quia soli fere Monachi scribere tunc noverant. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 12 :
Dictante legationis suæ Brevem.
Adde Ruodlieb, fragm. 3. vers. 230. et 251. Acta SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 114. in Vita S. Angilberti Abbatis :
Sed de his de quibus certi fuimus et a prædictis sanctissimis viris Breves recepimus.
Et pag. 271. in Visione Wetini monachi Augiensis :
Singulis quibusque se commendando, Brevibus ad diversos destinatis, pro absolutione peccatorum intercessores quærendo.
Ibid. pag. 290 :
Ad multosque Breves cogitans direxit amicos,
Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
Le Roman de la prise de Hierusalem MS. :
Cil de Jerusalem ont fait lor assamblée,
Par Briet et par saiaux orent lor gent mandée.
 :
Là sont les tables au Chapelein Yvon,
Qui fet les Briez au preuz Comte Fromont,
Que il envoie par mer et par Gascons,
Parmi la terre as Chevaliers Barons.
Alibi :
Més festes moi Briez et chartres escrire.
MS. :
Ses chartres fait et ses Briez saieller.
Joan. de Condato MS. :
Messager le Roi fu li Martres,
Cil portoit ses Briés et ses Chartres.
Provincialibus Breu, Epistola. Vide Raynouardi Glossar. Ling. Rom. vol. 1. pag. 258. Breu-double Giraldus Riquerius fortasse formavit ut vocem Diptycha vernacule redderet, quæ Papiæ est Tabellæ quibus corruptores suum inscribunt amorem. Germanis Briev eadem significatione acceptum erat. Inde apud Provinciales[] et Germanos carminum quodam generi hoc nomen inditum. Vide Raynouard. Collect. Poemat. Provinc. vol. 3. pag. 199. Diezium de poetic. Provinc. pag. 121. Gotefred. Strasburg. Tristand. vers. 8143. Ceterum Germani antiquitus omnem chartam, libellum et similia Brief dicebant. Vide Graffii Thesaur. Ling. Franc. vol. 3. col. 302. et Schœnemann. in Indic. cod. Diplom. h. v. Pro epistola vox omnibus fere Germanicis populus usu venit
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevicola, itidem Epistola, mandatum. Formulæ vett. Alsaticæ art. 13. apud Eccard. ad calcem Legis Salicæ pag. 239 :
Nam quando nobis eadem Domini Regis epistola præsentata est, numerosam synodum collectam habuimus, quibus cum ipsam Brevicolam legi fecissemus, maximo sunt omnes gaudio repleti.
Vide infra Breviculus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bbevia, Summorum Pontificum Epistolæ quæ in cera rubra sub annulo Piscatoris obsignantur. Vide Annulus Piscatoris in Annulus. Benedicti Chronicon ad ann. 956. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 717. cap. 35 :
Pontifex.... Azzo protoscrinium manum abscidi præcepit, cum quo Brebe scribebat.
Vocabul. Prædicant. :
Breve, neut. gen. vel Brevis, masc. gen. Germ. ein brieff, quam papa sigillat cum anulo lato in manibus, qui habet in se figuram Petri navigantis ; quicquid autem cum plumbo sigillatur, non dicitur Breve.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breve de Capella, Litteræ Cancellariæ regiæ. Conventio inter Angliæ et Scotiæ legatos ann. 1290. apud Rymer. tom. 2. pag. 483 :
Fidelitate facta, habeat seisinam terræ suæ sine dilatione per Breve de Capella.
Vide Capella Cancellaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
13. Conf. num. 8. Breve Refutationis, Charta cessionis, qua quis de jure suo cedit, Gall. Bref de cession et de désistement. Charta Berardi Abbatis Farfensis apud V. Cl. Fontaninum de Antiquit. Hortæ pag. 396 :
Si enim, quod absit, quoquo tempore venero... contra hoc Breve Refutationis agere, aut causare, etc.
Alia apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 701. col. 1 :
Tandem vero rogatu Grimoaldi presbyteri, ipse et uxor ejus confirmaverunt eamdem refutationem. Postea autem Crescentius firmavit ipsam Brevem Refutationis.
Breve Testatum, apud Otbertum lib. 1. Feud. tit. 4. est publicum instrumentum, uti interpretatur Eguinarius Baro lib. 4. de feudis cap. 7. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 555 :
Deinde per judicium ipsorum judicum reinvestivit me de ipso castello, ac fecit Breve Testatum, et reversus est Romam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Brevis Testata, in Annalibus Benedict. tom. 4. pag. 700. col. 1. ex Hugonis Farfensis relatione de immunitione rerum monasterii sui :
Quorum territus pavore præfatus Comes quæsivit nobis pactum Imperatore ac Papa scientibus, et refutavit medietatem prædictæ curtis et Ecclesiam S. Gethulii cum duobus casalibus, unde Brevem Testatam habemus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Breve Victoriale, Idem quod Testatum. Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 592 :
Et refutavit quicquid ei pertinuit de castello Tribuco. Et confirmavit Breve Victoriale, quod domnus Nicolaus Papa exinde fieri præcepit.
Breve, Cowello dicitur Citatio, vel decretum causam breviter continens, ob quam quis in jus vocatur, aut aliquid aliud facere jubetur. Ita autem appellatur, ut est in Fleta lib. 2. cap. 13. § 2 : []
quia est formatum ad similitudinem regulæ juris, quod breviter et paucis verbis intentionem proferentis exponit et explanat, sicut regula juris rem quæ est, breviter enarrat.
Eadem habet Bracton. lib. 3. tract. 1. cap. 12. § 2. lib. 5. tract. 5. cap. 17. § 2. Concilium Rotomagense ann. 1299. cap. 5 :
Quominus de ipsis (casibus) cognoscere valeant, (judices Ecclesiastici) impediunt atque perturbant : eisque cedulas inhibitorias dirigentes, quæ Brevia nuncupantur, in casibus in quibus de sui natura Brevia nulla cadunt, etc.
Chron. Parmense ad ann. 1244. apud Murator. tom. 9. col. 769 :
Et dictus dominus Ugo fuit condemnatus in quatuor libras Parmenses, quæ condemnatio fuit cassata et absoluta vi populi, et fuit constitutum quod Consules viciniarum et mesteriorum, qui ab inderetro non stabant ad Brevia ad consilia Communis, de cetero starent ad Brevia.
Tabularium B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Item dicit quod vidit Robertum Comitem placitantem in assisiis Becci contra Ricardum Florie et ejus uxorem per Brevem stabilire circa annos 20.
Totidem porro sunt species Brevium, quot fere Actionum, quas hic leviter attingemus secundum ordinem literarum, postquam de generalibus Brevibus quædam dixerimus, indicatis dumtaxat Scriptorum locis, a quibus Lectori plura haurire liberum erit, cum hisce immorari pluribus Glossarii ratio non sinat.
Breve Patens et apertum, de quo Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 1. et 2. Fleta lib. 5. cap. 24. § 7.
Breve Clausum, de quo Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 2. Fleta lib. 5. cap. 24. § 7.
Breve Originale, quo quis primo citatur ad judicium. Cowell.
Brevia Judicialia, sunt ea quæ sæpius variantur secundum varietatem placitorum proponentis et respondentis, petentis et excipientis, secundum varietatem responsionum. Fiunt autem Brevia judicialia in Cancellaria ex recognitionibus et contractibus habitis, et in rotulis Cancellariæ rotulatis. Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. § 2. Fleta lib. 2. cap. 13. § 7.
Brevia Magistralia, ea dicuntur quæ sæpius variantur secundum diversitatem casuum, factorum, et querelarum : eorum quædam sunt personalia, quædam realia, et quædam mixta, secundum quod sunt actiones diversæ, vel variæ ; quia tot sunt formulæ Brevium, quot sunt genera actionum. Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 7. § 2. Fleta lib. 2. cap. 13. § 4.
Brevia Remedialia. Fleta lib. 4. cap. 31. § 5.
Breve Placitabile, quod requirit formam ordinariam processus. Quoniam Attach. cap. 25. 49 § 1. prima Statuta Roberti I. Regis Scotiæ cap. 25.
Breve Cadere dicitur, cum non convenit actioni, nec in suo casu impetratum est. Cadit etiam in pluribus aliis casibus, de quibus Bracton. lib. 5. tr. 5. cap. 17. Fleta lib. 2. cap. 54. Adde Concilium Rotomagense ann. 1299. can. 5.
Brevia Cursoria, currentia, seu de cursu Fletæ lib. 2. cap. 12. § 2. et 15. dicuntur, quæ concilio totius regni sunt approbata, quæ quidem mutari non possunt absque eorumdem contraria voluntate. Ejusmodi sunt quæ recensentur in Legibus Baronum Scoticorum, seu Quon. Attach. cap. 49. et seqq. apud Bracton. Fletam, Rastallum, Cowellum et alios JC. Anglicos, a quibus Brevia [] sequentia excerpsimus, ut si Lector in ea inciderit, horum vim ab Auctoribus laudatis petere possit. De Brevibus in foro Anglicano antiquo vide Glanvillæ Tractatum de legibus, ubi quamplurium brevium formulæ enumerantur et Philippis. Histor. Jur. Anglic. vol. 2. Loci sunt in indice.
Breve de altiori natura. Fleta lib. 4. cap. 3. § 19. cap. 10. § 1.
Breve de admensuratione dotis. Fleta lib. 5. cap. 23. § 13.
Breve assisæ mortis antecessoris. Bracton. lib. 4. tract. 3. § 2.
Breve de avo et proavo. Fleta 1. 5. c. 5. § 1.
Breve de assisa novæ disseisinæ. Bracton. lib. 4. cap. 47.
Breve assumpsit. Rastallus.
Breve magnum cape. Rastallus, etc. Matth. Paris pag. 72. Radulf. de Hengham in Magna c. 8.
Breve parvum cape. Rastallus, Radulf. de Hengham.
Breve certiorari. Rastallus.
Breve de consanguinitate. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 1. Fleta lib. 5. cap. 2. § 1. 3.
Breve de conventione. Leg. Baron. Scotic. cap. 50. Fleta lib. 4. cap. 31. § 1.
Breve de consuetudine. Fleta l. 2. c. 62. § 16.
Breve cui in vita. Rastallus verb. Acceptance, et in hoc verbo.
Breve capias. Rastallus. Phillps.
Breve cessavit. Rastallus.
Breve de dote. Fleta 1. 5. c. 25. § 2. 3. 5.
Breve de districtione pro debito. Leges Baron. Scotic. cap. 49.
Breve de dissaisina, aut novæ disseisinæ. Leges Baron. Scotic. cap. 53. Fleta lib. 4. cap. 5. § 11. 12. 14. cap. 17. § 17. Bries de novele dessesine, in Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 968. ann. 1299. Breve novæ dessesinæ, in Tabular. B. M. de Bono-Nuntio Rotomag.
Breve de dote. Rastallus.
Breve elegit. Cowellus in Indice dictionum, et Rastallus.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve facias stare. Phillips.
Breve de feodo et eleemosyna. Regest. Parlam. Paris. B. f. 51. Vetus Consuet. Normann. cap. 115.
Breve de feodo et vadio. Vetus Consuetudo Normann. cap. 111.
Breve de feodo et firma. Ibid. cap. 112.
Breve de judicio. Fleta lib. 5. cap. 4. § 1.
Breve de ingressu. Statut. 2. Westmon. cap. 53. Bracton. lib. 4. cap. 47. tract. 7. cap. 1. Fleta lib. 4. cap. 2. § 21. [] cap. 5. § 14. cap. 12. § 2. cap. 20. § 11. lib. 5. cap. 5. § 43. cap. 35. 36. 37.
Breve de intrusione. Fleta lib. 4. cap. 1. § 4. cap. 30. § 15.
Breve indicavit. Statutum de conjunctim feoffatis cap. 2. Rastallus, etc.
Breve inquisitionis. Statuta Roberti III. Reg. Scot. cap. 2. et ibi Skenæus.
Breve de liberando hominem a plegiatione sua. Leges Raron. Scotic. cap. 51.
Breve de morte antecessoris. Leg. Baron. Scotic. cap. 52. Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 19. Vet. Consuet. Normann. cap. 81. 88. 89.
Breve de medio. Bracton. lib. 2. cap. 7. § 3. Fleta lib. 2. cap. 50. § 3.
Breve de maritagio incombrato. Vetus Consuet. Normanniæ cap. 100.
Breve de nativis. Fleta lib. 2. cap. 51. § 1. lib. 4. cap. 5. § 14. Leg. Baron. Scotic. cap. 56.
Breve ne vexes. Fleta lib. 4. cap. 2. § 9. lib. 5. cap. 40. Radulf. de Hengham in Parva c. 8.
Breve nuper obiit. Fleta lib. 5. cap. 7. § 1. 3. cap. 8. § 1.
Breve ne admittas. Rastallus.
Breve nihil dicit. Rastallus.
Breve nisi prius. Rastallus.
Breve nuper obiit. Rastallus.
Breve de nova dissaisina. Statuta David. II. Reg. Scot. cap. 19. Vetus Consuet. Normann. cap. 81. 83.
Breve de protectione Regis infracta. Leg. Baron. Scot. cap. 54.
Breve de pace. Radulf. de Hengham in Summa magna cap. 4. Phillips.
Breve perambulationis. Leg. Baronum Scotic. cap. 78. § 2. Fleta lib. 4. cap. 15. § 1. Cowellus et Rastallus.
Breve de purparte. Fleta lib. 5. cap. 5. § 40. cap. 6. § 57. cap. 9. § 31. Bracton. lib. 4. tract. 3. cap. 13. § 2. cap. 15.
Breve perquisites. Rastallus.
Breve Pone. Rad. de Hengham in Magna c. 4. Phillips.
Breve præmunire. Rastallus.
Breve procedendo. Rastallus.
Breve protectionis. Rastallus.
Breve quo minus. Rastallus.
Breve quo jure. Bracton. lib. 4. cap. 40. Fleta lib. 4. cap. 24. § 1. 16. lib. 6. cap. 15. Rastallus.
Breve quo warento. Bracton. lib. 4. tract. 4. cap. 6. Fleta lib. 6. cap. 15. Rastallus, Monast. Angl. tom. 1. pag. 72. tom. 2. pag. 2.
Breve quare impedit. Bracton. lib. 4. tract. 2. cap. 6. § 2. 3. Fleta lib. 5. cap. 16. Rastallus.
Breve quare ejecit. Rastallus.
Breve de recto. Regiam Majest. lib. 2. cap. 16. § 20. 21. Fleta lib. 5. cap. 8. § 9. Bracton. lib. 5. cap. 1. 2. etc. lib. 5. tract. 3. cap. 5. § 3. Littleton sect. 170. Radulfus de Hengham in Summa magna cap. 1. etc. Kennettus in Glossario ad calcem Antiquit. Ambrosden. Philips.
Breve de rationabili parte de dote. Fleta lib. 5. cap. 25. § 4.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve seisias. Phillips.
Breve retraxit. Rastallus. []
Breve de summovendo warentum. Fleta lib. 6. cap. 24.
Breve scire facias. Rastallus.
Breve de stabilia et recognitione. Vetus Consuetudo Normanniæ cap. 113.
Breve de superdemanda. Ibid. cap. 114. Vide supra Breve de sordemande.
Breve ad videndum infirmum. Rad. de Hengham in Magna c. 4.
L. Henschel, 1840–1850.
Breve unde nihil. Phillips.
Breve utrum. Rastallus.
Breve de warento. Leg. Baron. Scotic. cap. 55. Fleta lib. 4. cap. 5. § 11. et alii.