« Abecedarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 019b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABECEDARIUS
ABECEDARIUS, Qui prima literarum elementa docetur :
puer literis elementariis et calculo imbutus,apud Capitolinum in Pertinace. Horatius Sat. lib. 1, sat. 1, v. 25 :
Petrus Damianus lib. 6. Ep. 17 :- Pueris dant crustula blandiDoctores, Elementa velint ut discere prima.
In literario ludo, ubi pueri prima articulatæ vocis elementa suscipiunt, alii quidem Abecedarii, alii Syllabarii, quidem vero Nominarii, nonnulli etiam Calculatores appellantur : et hæc nomina cum audimus, ex ipsis continuo, qui sit in pueris profectus, agnoscimus.Vide Goclenium in Lexico Philosophico p. 284.
Abecedarius Psalmus. Vide Psalmus.
Abecedarium, Prima literarum elementa. Auctor Mamotrecti :
Alphabetum, Abecedarium.Will. Malmesbur. lib. 2. de gest. Pontif. :
Tum Lanfrancus ex prima collocutione intelligens quam prope nihil sciret, Abecedarium ipsi expediendum exposuit : ferociam hominis Italica facetia illudens.Vide Abcturium.