« »
 
[]« Abecedarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 019b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABECEDARIUS
ABECEDARIUS, Qui prima literarum elementa docetur :
puer literis elementariis et calculo imbutus,
apud Capitolinum in Pertinace. Horatius Sat. lib. 1, sat. 1, v. 25 :
  - Pueris dant crustula blandi
Doctores, Elementa velint ut discere prima.
Petrus Damianus lib. 6. Ep. 17 :
In literario ludo, ubi pueri prima articulatæ vocis elementa suscipiunt, alii quidem Abecedarii, alii Syllabarii, quidem vero Nominarii, nonnulli etiam Calculatores appellantur : et hæc nomina cum audimus, ex ipsis continuo, qui sit in pueris [] profectus, agnoscimus.
Vide Goclenium in Lexico Philosophico p. 284.
Abecedarium, Prima literarum elementa. Auctor Mamotrecti :
Alphabetum, Abecedarium.
Will. Malmesbur. lib. 2. de gest. Pontif. :
Tum Lanfrancus ex prima collocutione intelligens quam prope nihil sciret, Abecedarium ipsi expediendum exposuit : ferociam hominis Italica facetia illudens.
Vide Abcturium.