« »
 
[]« Abettum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 020c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABETTUM
ABETTUM, Auxilium, incitamentum. Nostratibus olim Abete. Vox a præpositione A, id est, ad, Usque, et Saxonico betan, Resarcire, animare, excitare ; qui enim alii studet, ipsum adversario suo præfert, inquit Skinnerus in Lexico. Hinc Anglicum Abet eadem notione. Præter Skinnerum consule Thomam Blount in Nomolexico Anglicano ad vocem Abet. Fleta lib. 1. c. 18. § 4 :
Quod veritatem dicam, nec quantum in me est, celari permittam, nec per alicujus Abettum, vel procurationem vel aliqua amittam : quin veritatem dicam.
§. 14 :
Per cujus procurationem et Abettum etc.
Charta Gallica apud Henricum de Knyghton lib. 5. pag. 2716 :
Item par ledit acrochment les avantdits Robert de Verc Duc d'Irlande, et Michel de la Pole Cont de Suffolc, per assent et conseille dudit Alexandre Erchevesk de Vervek, ont faits que nostre Seigniour le Roy sans assent du Royaume ou deserte d'eux, lour ad doné per lour Abete moult diverses Seignouries, etc.
Id est, eorum consilio ac incitamento. Adde Will. Stamfordium lib. 2. de Placitis Coronæ pag. 105. Vide Abbetator et Abbetamentum.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Abet, pro Dolus, astutia, qua quis aliquem ad agendum movet et incitat. Mirac. Mss. B. M. V. lib. 1 :
Li deables set tant d'Abet.
Ibid. lib. 2 :
Quant li deables li keurt seure,
Se tost n'apele Nostre Dame,
De tout son cuer, de toute s'ame ;
Tost li fera par son Abet
Un tel torpié, un tel jambet,
Dont perdera en un moment
Ce c'a gardé si longement.
Fabul. tom. 2. pag. 164 :
Et puis si me dist par Abet,
Que seisse sur cel buffet.
Hinc Abeveter ; Fallere, decipere, ibid. pag. 34 :
Puis va enmi la rue ester,
Por son mari Abeveter.
Quanquam a vero non longe forsan aberret etymon ex Saxonico propositum, non rejicienda tamen mihi videtur conjectura D. Falconet, qui hanc vocem ductam esse existimat ex veteri Gallico Abbeter in fabulis nostris Romanensibus usurpato, pro Ad bestiam incitare.