« 1 abjudicare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 023b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABJUDICARE1
1. ABJUDICARE, Rem de qua controversia est, per judicium auferre, Latinis scriptoribus Gloss.
Lat. Gr. Abjudico, ἀποϰρίνω, ἀποδιϰάζω Joann. de Garlandia in Synonymis :
Baldricus, Noviom. lib. 3. cap. 75 :Quod dat judicio Judex, adjudicat : et quodAufert judicio Judex, abjudicat illud.
Terram, quam de Episcopo tenebat, ei Abjudicavere.Albertus Stadensis ann. 1180 :
Imperator Henrico Duci Abjudicavit omne Feodum, quod ab Imperio tenuit.Charta Balduini Comitis Gisnensis apud Duchesnium id Hist. Gisnensi pag. 124 :
Statimque curtis illi a censualibus Abjudicata est.Alia ejusdem Balduini anno 1202. pag. 131 :
Prædicto Guiffredo.... eamdem decimam Abjudicavimus.Charta Herberti Abbatis S. Auberti Cameracensis anno 1197. in Tabul. Abb. Montis S. Martini :
Perinde Joannes de Serainviler feodum istud sibi Abjudicavit, cognoscens et ipse tertio sub testimonium hominum suorum.... quod nihil juris haberet in eo, idemque a Paribus suis judicatum est.Ubi sibi abjudicavit, idem est quod, sese exuit, devestivit. Utuntur etiam Jus feodale Saxonicum cap. 24. § 24. 30. Fleta lib. 2. etc. Vide Foris judicare.