![[]](img/image.png)
ABLADIARE, Agrum serere, Gall. olim Ablaier et Emblaier, et quasi Adbladare ;
sic non semel in veteribus instrumentis dictum occurrit Imbladare, et bladare eadem
notione, et debladare pro blada metere ; quæ quidem pluribus exemplis
comprobantur in voce bladum. Ergo abladium et abladus idem sunt ac
messis, sata. Charta ann. 1263. in Tabulario Fontanellensi tom. I. pag. 264 :
De quolibet jornalio cum fuerit Abladiatum de ablado qui crescet in eodem unam garbam reddet.Alia Charta ibidem pag. 258 :
De quolibet jornali dictorum trium jornalium quod Abladiatum fuerit de illo abladio unam garbam eisdem Abbati et Conventui reddere tenebitur.