« »
 
[]« 3 abonare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 027c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABONARE3
3. ABONARE, Clientelam profiteri, Gall. Rendre aveu, faire hommage ; utique pro Advoare perperam scriptum videtur. Hominium præstitum a Bernardo Comite Convenarum Abbati Bonifontis an. 1313. inter Instrumenta tom. 1. novæ Galliæ Christ. pag. 181 :
Ipse Dominus Comes fuit et esse consuevit feudatarius et vassallus Monasterii prælibati, sui etiam antecessores esse consueverunt recognoscendo, et Abonando dicto Domino Abbati nomine quo supra castrum prædictum cum suis terris et territoriis, et pertinentibus dominationibus se habere et tenere ad feudum militare, etc.
Vel Prædes professæ clientelæ ministrare, quo sensu Abonar dicunt Hispani ; nihil ergo emendatione hic opus est.