« »
 
[]« Absbrigare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 030c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSBRIGARE
ABSBRIGARE, Prædium, castrum, etc. domino capitali reddere, et ab iis ita excedere ut nihil juris penes cedentem remaneat. Proprie vero est a lite liberare ; est enim Briga, Jurgium, lis, rixa : unde Brigare, Litigare, Disbrigare, Ab omni lite immunem facere. Charta Alberti et Ottonis Austriæ Ducum apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 524 :
Castrum in Stein a spectabili Comite.... nunc in sua detinente potestate, Absbrigare tenebimur, sic ut ad prædicti Regis filii domini Johannis manum deveniat.
Vide Feudum reddibile. * Vide Abstrigare.