« Abscedæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 030c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSCEDAE
ABSCEDÆ,
Ædificii lateres, cuniculi, apud Papiam editum. Sed legendum videtur latentes cuniculi, qui longius in terram abscedunt. Codex MS. Ecclesiæ Bituric. habet :
Edificii luteres, cuniculi, Quibus forsitan intelligendi subterranei recessus ædificii, fornices, Gall. Voutes, mines, lieux souterrains. Dici potuere Luteres et cuniculi, quod lutra circa fluviorum littora effodiat recessus subterraneos more cuniculorum.