« 1 absolutio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 033c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSOLUTIO1
1. ABSOLUTIO, Indulgentia, a peccatis remissio. Ordericus Vitalis lib. 5 :
Et generali Edicto festivam stationem ad sancti Pontificis corpus... fieri decrevit, ad quam Parochianos pœne omnes monitis et Absolutionibus atque benedictionibus invitavit.
P. , 1766.
◊ Nostris, eadem notione,
Absolution, pro Indulgence, ut legitur apud Monstrel. vol. 3. ad ann.
1449. fol. 25. v° : Et adonc(la belle Agnes)requist son confesseur qu'il la voulsist absoudre de peine et de coulpe, par vertu d'une Absolution, laquelle estoit à Loches, comme elle disoit ; ce que le confesseur à sa relation feit.
P. , 1766.
◊ Antiquiorem Orderico
Vitali hujusmodi Absolutionis seu indulgentiæ formulam, utpote dignam notatu, hic
describo ex Archivis S. Victor. Massil. : Absolutio quam dom. Deodatus episcopusHuc etiam revocanda est, (nequaquam enim ad absolutionem sacramentalem, cujus formulam non licet immutare pro libitu, pertinere potest,) indulgentia, quam Eugenius IV. PP. iis concedebat, qui ad redimendum ex Sarracenis Joannem regem Jerosolymitanum facultates suas insumebant. Hæc vero talis est :(Tolonensis, qui circa medium XI. sæculi floruit)cum universis clericis suis fecit in hoc loco(Petrafoci)tam viris quam mulieribus, de omnibus peccatis suis, tam de majoribus quam de minoribus, unde pœnitentiam egerunt rel agere cupiunt ; de minoribus unam medietatem, de majoribus dimittimus, qui in tres dies est unum ;(sic)et qui in duobus dimittimus unum extraordinarium et ad eventum, ad eos qui ibidem fideliter venerint vel vigilaverint, aut de possessione sua valentem unum denarium, per unumquemque annum, in adjutorio dederint.
Ego te absolvo ab omnibus pœnis in purgatorio tibi debitis,... et restituo te illi puritati seu innocentiæ in qua eras, quando fuisti baptisatus.Vide infra in Fraternitas 5 et Indulgentia.
P. , 1766.
◊ Sed et mortui ab
excommunicatione absolvebantur ; quod, schedula absolutionis eorum pectori superposita,
fiebat, uti docet Andreas Floriac. Ms. lib. 3. Mirac. S. Bened. : Post aliquot dies reperitur a diabolo suffocatus. Exinde monasterii S. Petri Apostolorum principis, quod dicitur Inder, sepulturæ mandatur ; atque pervasorem ecclesiasticarum rerum terra non ferens a se exponit, a se ejicit..... Mane itaque facto ita repertus, iterum quantocius sepulturæ traditur ; sed denuo bis terque miraculum geminatur.... Unde ad id ventum est, quo Benedicti res injuste pervasæ, condigna satisfactione relaxentur, Floriacum mittatur ; a fratribus indulgentia absolutionis misero impertiatur ; quo facto atque eadem relaxatione in scedula admota pectori mortui superposita, non eum tellus pepulit ultra.Vide in Imblocatus.