« »
 
[]« In absoluto » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 034b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSOLUTO
IN ABSOLUTO, Voces Agrimensoribus propriæ, apud quos agri in absoluto remanere ac teneri dicuntur, qui sine lege et finitione sunt, id est, finibus ac limitibus non terminantur, apud Frontinum et Aggenum.
Hæc autem sunt loca, inquit iste, quæ in soluto dicuntur quæ aut in saxosis et sterilibus locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura.
Hinc forsan facta vox Absus quod abbreviate Absus scriberetur pro Absolutus. Vide Absus.