« Abstractus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 036a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSTRACTUS
ABSTRACTUS, Hispan. Abstracto, A scriptoribus asceticis dicitur ille, qui, extra animi
sensus raptus est. Bareleta serm. in festo S. Thom. Aquinat. :
Elevabatur sæpe a terra. Cum esset semel ad castrum sororis, in camera fuit Abstractus. Unde soror ejus ipsum credidit esse mortuum, quia se non movebat, aut aliquid dicebat.