![[]](img/image.png)
ABSTRACTUS, Hispan. Abstracto, A scriptoribus asceticis dicitur ille, qui, extra animi
sensus raptus est. Bareleta serm. in festo S. Thom. Aquinat. :
Elevabatur sæpe a terra. Cum esset semel ad castrum sororis, in camera fuit Abstractus. Unde soror ejus ipsum credidit esse mortuum, quia se non movebat, aut aliquid dicebat.