« »
 
ACCORDAMENTUM 1, ACCORDAMENTUM 2, ACCORDAMENTUM 3, ACORDAMENTUM.
[]« 1 accordamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 049a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCORDAMENTUM1
1. ACCORDAMENTUM, Pactio, conventum, transactio, litis compositio, Gall. Accord. Tabularium Vosiense fol. 68. v° :
De contentione quam habebat cum eis, Accordamenti fuit hæc ratio, ut nullo modo Abbas, aut suus præpositus vim faciat hominibus, per quam terra abset, et fevales sua perdant ; ubi terra vestita fuerit, medietatem census abeant ; ubi absa fuerit, medietatem de agrer.
[]« 2 accordamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 049a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCORDAMENTUM2
2. ACCORDAMENTUM, Gallis olim Accordement, Laudimia, præstatio, quæ in mutationibus domino censuali debetur, sic dicta quod inter dominum et emtorem de ea solet conveniri. Charta ann. 1279. apud Thomasserium Consuet. Bituric. pag. 112 :
Percipiamus Accordamentum de omnibus immobilibus dictorum hominum sitis in censivis seu censibus nostris, secundum quod Burgenses Bituricenses consueverunt solvere Burgensibus et levari, scilicet viginti denarios Turon. de libra.
Consuetud. Præposituræ Troycen. apud eumdem ibid. pag. 222 :
Item, par ladite Coutume les Accordemens se payent en cas de vente et alienation ou de mutation de Seigneurie, aultre que en ligne directe, à la raison de vingt deniers Tournois pour livre de ce que les heritages ont été vendus, prisés et estimés.
Vide Adcordabiles denarii.
[]« 3 accordamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 049a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCORDAMENTUM3
3 ACCORDAMENTUM, Consensus, Gall. Accord. Libert. Verment. ann. 1235. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 578. art. 25 :
Præpositus noster.... bedellos suos, per Accordamentum prædictorum hominum, in dictam tenebitur ponere libertatem.
[]« Acordamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 058c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACORDAMENTUM
ACORDAMENTUM. Liber Acordamenti, Qui et militiæ statuta, et militantium conditiones, atque nomina continet. Constit. Mss. Petri III. reg. Aragon. ann. 1365 :
Statuimus quod aliquis prælatus, baro aut alius cujuscumque status fuerit,.... non audeat sustinere infra jurisdictionem suam aliquos fugitivos [] armatarum, factarum aut fiendarum per Deputatos generales Cathaloniæ ; .... quod si fecerit,... habeat.... infligere dicto fugitivo illam pœnam, quæ in libro Acordamenti scribitur, et quæ talibus fugitivis consuevit infligi.
Vide Acordatus 2.