« 2 abuti » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 038b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABUTI2
2. ABUTI, Non uti. Papias :
Abuti, male uti quo bene debet uti, vel modice contemnere, et non uti, modo nimium uti.Gloss. Cod. reg. 4778. ex Placido :
Abuti duas res significat, modo contempnere et non uti, modo valde et satis aliqua re uti.Commodianus instr. 63 :
Luxuria suadet, Abutere, bellum vicisti.Paulinus Epist. 21 :
Justificatur superbia, quæ huic mundo superbit, et contemnit hoc sæculum, omnibusque magnis ejus et dulcibus speciosis Abutitur.Epist. 36 :
Tamen et simplici sensu secundum literam, cum res postulat, non Abutendum est.Epist. 27 :
Tua vero sanctitas non solum de Abusione licitorum, et abstinentia commodorum visibilium Christianæ paupertatis divitem gloriam tenet.S. Augustinus. Epist. 59 :
Omnia hæc magis ad corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo Abutatur, id est, non utatur.Regula S. Isidori cap. 13 :
Orarium, birros, planetas non est fas uti (Monachum) neque illa indumenta vel calceamenta, quæ generaliter cætera Monasteria Abutuntur. i.quorum usus non est in ceteris Monasteriis.
Abuti cum accusativo. Commodianus instruct. 56 :
Abuteris domini mandata, et te filium inquis.Adde Decretum Gundemari Regis in Concilio Toletano, et vide Juretum ad Symmachium lib. 3. Epist. 46. et Salmasium in Disquis. de Mutuo pag. 136.
Abuti, pro uti usurpat Baldricus Noviom. lib. 3. cap. 69 :
Sentiens Imperator se blanditiis impetrare non posse quod petebat, cœpit Abuti violentia.Aldhelmus Abbas Malmesburiensis :
Quorum gemmato tua sagacitas dogmatum favo aliquantisper Abusa est.Vetus Charta in Tabul. Ecclesiæ Viennensis fol. 72 :
Terras autem Ecclesiarum quas antecessores sui, et ipse Ecclesiis extorserant, quas etiam Amedeo viventi toleraverat Papa Abuti, promisit et pepigit in manu domini Papæ penitus in fine suo relicturum Ecclesiis pro anima sua, etc.S. Hieronym. in 4. Esaiæ :
Abutendum est hoc testimonio, et adversum Ecclesiæ feminas, quæ ambulant collo extento, et nutibus loquuntur oculorum.