![[]](img/image.png)
ABUTTARE, Terminare, Gall. Aboutir. Dicitur apud Agrimensores de Agrorum finibus qua
parte sunt angustiores. Nam ea parte qua sunt longiores Adjacere dicuntur. Hinc in
Nomo-Lexico Anglic. Thomæ Blount in voce Abbutals : Latera autem
nunquam aiunt abuttare, sed terram proximam adjacere. Kennetus Antiquit. Ambrosden. pag. 399 :
Una acra inter terram Simonis Germeum et Agnetis le Blake et Abuttat super prædictam acram.Rymer. tom. 14. pag. 410 :
Abuttans super viam regiam vocatam etc.Charta Excambii inter Willelmum de Enefeld et Ricardum pincernam, Formul. Anglic. pag. 159 :
Dimidiam acram cum pertinentiis suis quæ Abuttat super Hodelane a latere occidentis, et dimidiatam dolæ quæ jacet juxta terram WillelmiVide Butum.Presbyteri et Abuttat super terram etc.