![[]](img/image.png)
AD ACCEDENTES. Responsorium quod in Ecclesia cantabatur, dum ad sacram Synaxim Fideles
accedebant juxta Officium Muz-Arabicum. Ordo Officii Gothici, tom. 3. Collect. Conc.
Hispan. pag. 267 :
Subitoque canitur in choro responsum quod vocatur, Ad Accedentes, in eo vero monentur Fideles qui sunt communicaturi, ut accuratissime perpendant, quem cibum suscepturi sint.