« Ad accedentes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 042b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCEDENTES
AD ACCEDENTES. Responsorium quod in Ecclesia cantabatur, dum ad sacram Synaxim Fideles
accedebant juxta Officium Muz-Arabicum. Ordo Officii Gothici, tom. 3. Collect. Conc.
Hispan. pag. 267 :
Subitoque canitur in choro responsum quod vocatur, Ad Accedentes, in eo vero monentur Fideles qui sunt communicaturi, ut accuratissime perpendant, quem cibum suscepturi sint.