« »
 
[]« Accolaberta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 047c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCOLABERTA
ACCOLABERTA, Accolæ habitatio cum prædio, quod ab eo colitur. Chartul. S. Sulpitii Bitur. fol. 30. r° :
Confirmamus illi nostra deliberatione atque decreto omnia, quæ prædecessores nostri loco eidem statuerunt, tam de mercatis et portubus, quam et de urbium areis, et in villis servanda, tam in coloniis quam in Accolabertis ; ut scilicet, sicut priores ac decessores nostri decreverunt, ita permaneant inconvulsa.
Vide Accolæ.