« 3 accubitus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 051a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCUBITUS3
3. ACCUBITUS, Mensa vel sedes ad mensam, ad quam accumbitur. Charta Ottonis Frisingensis
Episcopi ann. 1157. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 107 :
Quod videlicet in celebrandis ordinibus in annotatione post sedem Cathedralem primum locum in Processione solenni Præpositus vester aliis Præpositis præferatur, in refectorio Accubitum qui principali oppositus est, habeat is, etc.Vide S. Paulin. ep. 13. p. 73. et Poëm. ii. pag. 37. edit. 1685. et Accubitor.
Accubitatus, De eo qui ad mensam accumbit, apud Sugerium in Ludov. VI :
Finita vero Missa, erectis in claustro palliis strato mensis, materialem agnum tanquam thoris Accubitati, cætera nobis mensæ fercula consueto more suscipiunt.Braulio Cæsaraugust. in Vita S. Æmiliani cap. 24 :
Cum causa convivii fuisset Accubitatus.