« »
 
[]« 5 accubitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 051a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCUBITUS5
5. ACCUBITUS, Triclinium in quo ad mensam adcumbitur. Itinerarium Hierosol. Antonini Monachi :
Deinde venimus miliario 3. in Canan, ubi Dominus fuit ad nuptias, et accubuimus in ipso Accubitu.
Infra de Gethsemani :
In quo sunt tria Accubita, in quibus ille (Christus) accubuit.
Ea notione vox hæc forte capienda in vet. inscriptione apud V. C. Jacob. Sponium in Libello de Diis ignotis pag. 18 :
Murum a fundamentis cum suo introitu, et porticum cum Accubito vetustate conlapsum impendio suo restituit.
Accubitalia triclinia
, refectoria Monachorum vocat Ordericus Vitalis lib. 2. pag. 412. S. Athanasius de imagine Berytensi :
Χριστιανός τις ἔλαϐεν ἐν οἰϰίῳ ϰελλίον παρά τινος, ἐν ᾧ ϰατοιϰῶν ἀντιϰρὺ τοῦ ἀϰουϐίτου ἀυτοῦ ἔπηξεν εἰϰόνα τοῦ Κυρίου ἡμῶν.
Hinc Accubitus et Accubita appellata olim triclinia majoribus ædibus sacris adjuncta, in quibus Pontifices e Clero et Laïcis præcipuos convivio excipiebant post sacra peracta, de quibus multa observamus in nostra Constantinopoli Christiana, ubi de Tribunali novemdecim accubituum agimus. Vide Accubitor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hujusmodi Ædificium Leo IV. Romæ restauravisse ab Anastasio Biblioth. memoratur. Cujus quidem adhuc supersunt vestigia, inquit D. Macer in Hierolex.
a latere posteriori domus pœnitentiariæ Lateranensis Basilicæ
. De iisdem Accubitis in ordine Romano ubi de [] Paschali festivitate :
Descendebant Primates Ecclesiæ ad Accubita, invitante Notario Vicedomini, et bibebant ter.
Nescio an ab accubitis orta sit vox Acube et Aucube, Poetis nostris sat frequens, pro tentorio, vel tabernaculo, quod in iis accumbant milites, atque adeo ut in tricliniis conquiescant. Le Roman de la Prise de Hierusalem MS. :
Enseignes et Aucubes et maints Indepenon.
Alibi :
Anviron la cité firent lor triefs drecier,
Pavillons et Aucubes, et grands paissons fichier.
Le Roman de Girard de Vienne MS. :
Vianne assaillent environ et es lés
Tendent Acubes et paveillons et trés.
Le Roman de Garin :
Li cuens Fromond fist destandre son tref,
Et les Aucubles sor les sommiers trouser.
Chron. Bertr. Guescl. MS. :
Loges, trefs, et Aucubes, et paveillons faites.
Accubitus, vel Accubita, ipsæ accubitoriæ vestes, quæ Accubitis insterni solent, Græcis ϰατάϰλιτα, ut quibusdam placet. Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013 : Peristromata, gemina tegmina, vel Accubitus. Alibi. : Tegmina, Accubitus, peristromata. Eædem Accubitalia dicuntur apud Pollionem in Claudio.