« »
 
[]« Acephali » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 052c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACEPHALI
ACEPHALI, Isidorus lib. 2. de Eccles. offic. cap. 3 :
Duo sunt genera Clericorum, unum Ecclesiasticorum sub regimine Episcopali degentium, alterum Acephalorum, id est, sine capite, quem sequantur ignorantium. Hos neque inter Laicos secularium officiorum studia, neque inter Clericos religio detentat divina, sed solutos atque oberrantes sola turpis vita complectitur et vaga.
De iis agunt Concilium Moguntiac. can. 22 ; Meldense ann. 845. cap. 57 ; Parisiense cap. 10. ; Ticinense ann. 850. cap. 18 ; Melfitanum ann. 1079. can. 9 ; Capit. Caroli C. tit. 6. cap. 57 ; Burchard. lib. 2. cap. 226. etc. Apud Reginonem anno 865, Hucbertus frater Tietbergæ concubinæ Lotharii, Acephala dicitur, quod, ut est in Annalibus Francor. Metensibus ann. 864. fuerit Clericus conjugatus, ac proinde Clericatus regulis minime addictus. Goffridus Abbas Vindocin. lib. 2. Ep. 27 :
Acephali non sumus, quia Christum Salvatorem caput habemus, et post ipsum Romanum Pontificem.
Hæc porro suggerit, quia Monasterium suum ab Ordinarii jurisdictione exemptum [] erat. Adde Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 464. et Vitam S. Theodardi apud Catellum pag. 764. Vide Presbyter Domesticus.
Acephali, in Legibus Henrici I. Regis Anglor. cap. 21. dicuntur ii, qui nec Regem, nec Ecclesiam, nec Barones, aut dominos feudales agnoscunt, cum pauperes sint, et nullum tenementum possideant, ratione cujus eos ut capita sua recognoscant.
Acephali præterea dicuntur Monachi, quorum Abbas vel Prior defunctus est, apud Prynneum in Libertatib. Angl. tom. 3. cap. 636.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Acephali, Hoc nomine vocati sunt 1°. ii qui in Synodo Ephesina nec Sancto Cyrillo, nec Joanni Antiocheno adhærere voluerunt. 2°. Hæretici qui quinto sæculo Petrum Mongum seu Moggum primum secuti ab ipso desciverunt, ubi Henoticon et Synodum Calchedonensem suscepisset. Hi cum Eutyche, duarum in Christo substantiarum proprietatem negabant, et unam in ejus persona prædicabant naturam. 3°. Denique sub Justino Imperatore Acephali dicti sunt Severi Antiocheni sectatores, atque ii omnes qui Calchedon. Concilium noluerunt recipere. Nicephor. lib. 18. 54 ; Evagr. lib. 3. cap. 31 ; Baron. ad annos 432. 482. 492. 513. 535. 538. 546. 553. Julian. Epit. Nov. cap. 102, § 364, cap. 107, § 373.
Acephali, Hæretici quidam sic dicti, quod neminem suæ hæresis auctorem agnoscerent, ut est apud Isidorum lib. 8. cap. 15. et Adonem Viennensem in Chronico. De iis vide Notas Sirmondi ad Facundum Hermianensem. Iidem videntur cum Acephalis de quibus supra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Acephalus, sine capite. Baluz. Miscell. tom. 6. pag. 505 :
Trunci jacent Acephali, manante cruore lethaliter singultantes.
Acephala, Regio nulli Episcopo subjecta. Concilium Avenionense ann. 1209. can. 5 :
Ad hæc vallem de Tretis, quæ ut Acephala in nullius diœcesi dicitur esse instituta, D. Episcopo Regiensi Apostolicæ Sedis Legato ad custodiam decernimus specialiter assignandam, qui spirituali, et etiam si oportuerit materiali gladio expellat ex ipsa hæreticam pravitatem, etc.