« Presbyter » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 486b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PRESBYTER
PRESBYTER, Sacerdos. Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12 :
Presbyter Græce, Latine Senior interpretatur, non pro ætate vel decrepita senectute ; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, Presbyteri nominantur, unde et apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis, hoc est ætatis.Paulinus Epist. 23. ad Amandum :
Deservimus altario Dei, et mensis salutaribus ministramus, jam nomine officioque seniores, sensu autem adhuc parvuli, et sermone lactentes.Epistola ad Rusticum Narbonensem Episcopum de 7. Gradibus Eccles. :
Presbyter ætatis est nomen, Episcopus dignitatis.S. Hieronym. Epist. 83 :
Apud veteres iidem Episcopi et Presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, illud ætatis.Adde Epist. 85. et vide Ivonem Carnotensem serm. 2. de Rebus Eccles. Adrianus Imper. apud Vopiscum in Saturnino :
Nemo illic Archysynagogus Judæorum, nemo Samarites, nemo Christianorum Presbyter, etc.Ammianus lib. 31 :
Christiani ritus Presbyter, ut ipsi appellant, missus a Fritigerno Legatus, etc.Malchus in Byzanticis :
Τὸν τῶν βαρϐάρων ἱερέα, ὃν οἱ χριστιανοὶ ϰαλοῦσι πρεσϐύτερον,Procopius lib. 1. de Bello Persico cap. 25 :etc.
Ἔνθα ἱερεὺς γενόμενος ἀϰουσίως, Πέτρον ἑαυτὸν μετωνόμασεν, οὐϰ ἐπίσϰοπον μέν τοι, ἀλλ᾽ ὅνπερ ϰαλεῖν πρεσϐύτερον νενομίϰασιν.Et lib. 1. de Bello Vandal. cap. 10 :
Τῶν δέ τις ἱερέων, οὑς δὴ ἐπισϰόπους ϰαλοῦσιν,Ubi vox Presbyter convenit Episcopis et Sacerdotibus. Vide Baron. ann. 58. num. 10.etc.
P. , 1766.
◊ Prouaire et
Prouere, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 77. et 101. Vide
Præbendarius in Præbenda. Eo nomine appellatos fuit, etiam in
sequioribus sæculis, episcopos, probat Chartul. S. Albini Andegav. in quo sæpius legitur
isthæc formula : Gebuinus Lugdunensis ecclesiæ indignus Presbyter R. Turonicus sedis archiepiscopo, etc.Ibidem :
R. Turonicus indignus Presbyter domino et amicorum amicissimo A. compresbytero, suo, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyteri, pro Episcopi. Tabular. Majoris Monast. : Stephanus Dei gratia Redonensis Ecclesiæ Presbyter, Regis Angliæ capellanus, etc.Quemadmodum vero Presbyteri dicti Episcopi, ita et vicissim Episcopi nuncupati Presbyteri, quod intra Apostolica tempora omnino contrahendum cum Beveregio in Notis ad can. 2. Apostolorum vix credam : non unum quippe exstat cum apud Græcos, tum apud Latinos promiscue hujus nomenclaturæ exemplum in sequioribus sæculis. Vide Episcopus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter, nude, pro Parochus, curio, passim occurrit in Capitul. Reg. Franc. Ordinat.
Episc. Ebroic. ann. 1268. in Tabul. S. Taurini : Appellatione autem Presbyterorum intelligi volumus illos tantummodo qui curam animarum habent.Vide Spicil. Acher. tom. 9. pag. 120.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyteri, nude dicti Monachi. Rudolfus in Vita B. Rabani Episcopi Mogunt. sæc. 4. Bened.
part. 2. pag. 4 : Erant etiam per diversas provincias prædia monasterio subjacentia...... quorum alia quidem per villicos ordinavit ; alia vero, et maxime illa, in quibus ecclesiæ fuerant, Presbyteris procuranda atque disponenda commisit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter, Eadem notione qua Senior, Primus, præcipuus : pro Comite usurpatur in Vita
S. Meginradi sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 64 : A patre duciturIn Vita S. Pirminii sæc. 3. part. 2. pag. 142. idem Sindloch seu(Meginradus)ad insulam, quam veteres Sindlochesaugiam vocabant, a nomine cujusdam Presbyteri, qui Sindloch appellatus, primo in ea habitacula monachorum construxit, et secum Pirminium cum sociis ad habitandum eo induxit.
Sintlaz, vir egregius et inter Alamanniæ Primates opinatusdicitur.
P. , 1766.
◊ Chron. Angl. Th. Otterb.
edit. Hearn. pag. 184 : Eorum(Hibernensium)reguli se regi(Angliæ)submiserunt, videlicet Power cum filio suo juxta Waterford, Ocell, Onelon cum filio suo, Abron, Macmourth cum Presbitero.
Presbyteres, pro Presbyteri, apud Eddium Steph. in S. Wilfrido cap. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter Abbatis, Ejusdem Capellanus,
in Vita B. Rabani Episc. Mogunt. sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 8 :
Igitur dum hæc agerentur, Addo Presbyter Abbatis, etc.
Presbyteri agrorum et ruris, qui alias Chorepiscopi dicuntur apud Zachariam PP. in Epist. ad Pipinum
cap. 4. Vide Chorepiscopus.
Presbyter Assistens, Qui scilicet Episcopo, sacra facienti, adest, de cujus munere legendus
Ceremonialis Episcop. lib. 1. cap. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyteri Capellani, Qui in Capella palatina divinis vacabant. Capitul. lib. 7. cap. 123 : Unum vel duos Episcopos cum capellanis Presbyteris Princeps secum habeat.
Presbyteri Cardinales, dicti Parochiales, Curiones,
Sacerdotes proprii. Presbyter in cardine constitutus, apud Hadrianum I. PP. in Canonib. cap. 68. Vide Hincmarum in Capitulis in Synodo Remensi datis ann. 874. Chronicon Abbatiæ S. Joannis de Vineis pag. 41. etc. Zacharias PP. in Epist. ad Pipinum cap. 15. Oratoria et Ecclesias in proprietatibus magnatum ita exstrui permittit, ut in iis
Baptisteria non construantur, nec Presbyter constituatur Cardinalis ; sed si Missas ibi fieri velint, ab Episcopo Presbyter postuletur. Similia habentur apud Cregorium M. lib. 1. Epist. 15. lib. 7. Ind. 2. Epist. 9. 10. 86. lib. 8. Epist. 3. lib. 10. Epist. 12. lib. 11. Epist. 36. et in Diurno Romano cap. 5. tit. 4. Joannes VIII. PP. Epist. 199 :
Nullus de laicis Curialibus in Patriarchatus eligatur, vel consecretur honore, nisi de Cardinalibus, Presbyteris et Diaconibus Constantinopolitanæ Sedis, etc.Adde Epist. 221. 276. Paschalis II. PP. in Epist. 10. ad Episcopum Compostellanum :
Cardinales in Ecclesia tua Presbyteros seu Diaconos tales constitue, qui digne valeant commissa sibi Ecclesiastici regiminis onera sustinere. Porro quæ Presbyterorum intersunt, Presbyteris : quæ Diaconorum, Diaconibus committantur, ut in aliena dispendia nullus obrepat.Walterus Aurelianens. Episc. in Capitul. cap. 2 :
Ut per Archidiaconos vita, intellectus, et doctrina Cardinalium Presbyterorum investigetur.Charta vetus in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 19. ch. 79 :
Hæc sunt debita subjectionis, quæ debet Ecclesia S. Martini de Campis matrici Ecclesiæ B. M. Paris. Sacerdos, qui Parochiæ præerit, curam animarum ab Episcopo et Archidiacono suscipiet, et quotiescumque diebus festis Episcopus Missam cantaverit, ipse duodecimus Cardinalis ministerio assistet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem
nomine insigniti aliquando in Ecclesiis Cathedralibus, vel etiam Monasteriis Presbyteri,
quibus ex concessione summorum Pontificum licitum erat, ut soli ad præcipuum altare, quod
cardinale vocabant, unde Cardinales dicti, solemnem Missam celebrarent.
Ejusmodi privilegium concessum Ecclesiæ Coloniensi ab Eugenio III. PP. ann. 1151. videre
est tom. 3. novæ Gall. Christ. col. 676. Idem etiamnum obtinet in Basilica monasterii S.
Remigii Remensis ex Constitutione Leonis IX. PP. Vide Mabillon. tom, 4. Annal. pag. 503.Presbyteri Cathedrales, dicebantur ii, qui ex Parochiis ab Episcopis in urbem matricem evocabantur, quo
illorum opera et industria in sacris obeundis ac componenda diœcesi commodius uterentur.
Atque hi Presbytero in Parochiis suis constituto, cui annuum dabant stipendium, reliquas
obventiones sibi reservabant. De iis agit Concilium Emeritense can. 12.
Charta Arnaldi Archiepisc. Narbon. ann. 1129. inter
Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 34 :
D. Arnaldus Narbonensis metropolitanus pontifex,.... simulque secum residentibus Arnaldo venerabili præsule Carcassensi, et Alleberto honorabili episcopo Agathensi,.... cum Cathedralium Presbyterorum ac diaconorum reliquorumque clericorum venerando collegio, etc.
Presbyteri Civitatenses, et Diœcesani, in Concilio Agathensi can. 22. dicuntur qui in Civitatibus
et Diœcesibus, seu Parochiis, munia sua exequuntur. Vide Diœcesis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter Custos, Ædituus. Charta ann. 846. ex Tabul. Major. Monast. : Ebernus Presbyter custos memorati loci : quod quoddam oratorium infra idem monasterium situm est.
Presbyter, vel Sacerdos domesticus, apud Agobardum Lugd. lib. de Privilegio et jure
Sacerdotii cap. 11. dicitur is, qui manet in familia proceris alicujus. Illius quippe ævo,
ea increbuerat consuetudo impia, ut pene nullus inveniretur anhelans et quantulumcumque proficiens ad honores et gloriam temporalem, qui non domesticum haberet Sacerdotem, non cui obediret, sed a quo incessanter exigeret licitam simul atque inlicitam obedientiam, non solum in divinis officiis, verum etiam in humanis, etc. Ejusmodi Presbyteros domesticos intelligit, ni fallor, S. Augustinus serm. 251. de Tempore :
Potentes istius mundi, qui cum veniunt ad Ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas : sed cogunt Presbyterum, ut abbreviet Missam, et ad eorum libitum cantet, etc.Quod pridem factum Episcoporum indulgentia docet Canon 21. Concilii Agatensis. Atque inde usus, seu potius abusus, invaluerat, ut Sacerdotes isti domestici, Presbyteri Magnatum, et procerum vocitarentur : quod ægre fert Nicolaus I. PP. in Epistola, quæ exstat apud Hugonem Floriacensem in Chronico, in Lothario Imper. pag. 121. Quod vero sub nullius Episcopi disciplina esse viderentur, atque adeo ab Archidiacono coerceri nollent, Acephalos Ecclesia nuncupavit, ut est in Synodo Ticinensi ann. 850. can. 18. et in Concilio Melphitano can. 9. Sed Concilium Cabilonense can. 14. ejusmodi
Clericos, qui ad ipsa oratoria deserviunt, ad Episcoporum potestatem revocavit. Vide Epistolam Zachariæ PP. ad Pipinum cap. 15. Concilium Meldense ann. 845. can. 74. Vitam S. Zentini Episcopi Carnot. num. 2. et Vitam S. Judoci cap. 4. Sed et interdum magnates ipsis servis suis, quos literis imbui permiserant, libertatem concedebant, ut presbyterarentur, seu Presbyteri fierent, coramque iis, quotiens luberet, Missam et Horas Canonicas celebrarent, et eorum mandatis obedirent : quod præterea Synodorum auctoritate confirmatum tradit auctor Fletæ lib. 2. cap. 51. § 7.
Presbyteri Forastici et Pagenses, Martino Braccarensi cap. 56. dicuntur, qui sunt in agris :
quos Concilium Neocæsariense can. 13. πρεσϐυτέρους
ἐπιχωρίους vocat, id est ἐν τοῖς χωρίοις, seu
vicis ordinatos ; Synodus Ancyrana πρεσϐυτέρους τοὺς ἐν ταῖς
χώραις, Presbyteros ruris Dionysius. Presbyteros et Sacerdotes
suburbanos, Vita Aldrici Episc. Cenoman. pag. 49. 67. 76. 84. Ita Presbyteros
Forenses vocant Capitul. 4. ann. 806. cap. 2. et lib. 6. Capitul. cap. 246. Vide Fr. Pithœi Glossar. ad lib. Capitul. et Notas Bosqueti Episc. Monspel. ad Innocentium III. pag. 139.
Maxime vero
Presbyteri Forenses nuncupantur ii, qui ex aliena diœcesi vel Ecclesia sunt, ut in Synodo Romana sub
Leone IV. ann. 853. cap. 39. apud Ratpertum de Casibus S. Galli cap. 5. in Vita S. Pauli
Episcopi Virunensis num. 11. etc. qui
Presbyteri Peregrini, Gregorio M. lib. 3. Epist. 18. Charta Adalberonis Episcopi Virdunensis ann. 1135.
ex Tabulario S. Vitoni :
Constituimus ergo quatenus eandem Ecclesiam cum atrio Abbas et fratres libere et quiete possideant, nec aliquis forensium Presbyterorum sine jussu vel concessu Abbatis aliquando de eis se intromittat.
P. , 1766.
Presbyteri Forenses, Qui foras urbis seu in agris sunt. Charta Francon. episc. Nivern. ann. 903. ex
Tabul. ejusd. eccl. : Per consilium nostrorum fidelium, canonicorum scilicet cardinalium et archipresbyterorum atque forensium sacerdotum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter Hebdomadarius, Cui per hebdomadam majus sacrum canere, omniumque horarum officium inchoare
incumbebat : nisi sit nomen dignitatis, quomodo Thesaurarius in Ecclesia S. Petri
Lovaniensi Hebdomadarius dicitur. Vide in hac voce. Ut ut est Chartam Raimundi
Rogerii Vicecom. Biterr. ann. 1204. subscribunt Petrus prior presbyter et Guillelmus presbyter Hebdomadarii S. Nazarii, inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col. 150.
Presbyteri Inductitii, quibus opponuntur
proprii Sacerdotes, in Concilio Romano sub Innocentio II. can. 10 :
Præcipimus etiam ne inductitiis Presbyteris Ecclesiæ committantur : et unaquæque Ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat Sacerdotem. Conductitii,dicuntur in Concilio Remensi ann. 1148. cap. 10.
Presbyter seu Sacerdos localis, in Concilio Valentino Hisp. ann. 524. can. 6. in locis certis ordinatus, vel loco
alicui addictus, qui dum Ordinem Sacerdotii accepit, spondet se in certa Ecclesia
deserviturum. Vide Concilium Arelatense I. can 21. et Concilium Calched. act. 15. can. 6.
in quo statuitur, nullum Presbyterum vel Diaconum ordinandum, εἰ
μὴ ἰδιϰῶς ἐν ἐϰϰλησίᾳ πόλεως ἢ ϰώμης, ἢ ματρυρίῳ, ἢ μοναστηρίῳ ὁ χειροτονούμενος
ἐπιϰηρύττοιτο. Adde can. 20. ejusdem Concilii, VII. Synodum act. 7. can. 10.
Concil. Hispalense II. can. 3. Capit. Caroli M. Add. 3. cap. 50. Concil. Turon. III. cap.
14. Presbyter ad Ecclesiam intitulatus, apud Leonem IV. PP. de Cura Pastorali.
Distinguuntur vero a Presbyteris Diœcesanis, seu Parochis, in Concilio Toletano III. can.
20. Vide Titulus.
P. , 1766.
Presbyter Mercenarius, Qui proprii sacerdotis vices agit in ecclesia, certa ei assignata mercede,
nostris Mercenaire. Comput. Ms. fabr. S. Petri Insul. ann. 1498 : Pro jure pallii quondam domini Joannis Malfuison, dum vixit Presbyteri mercenarii in S. Stephani ecclesia.Vide supra Mercenarius 2.
Presbyter Missalis. Vide in Missa 4. pag. 440. col. 2.
Presbyteri Parochiales, in Epist. Zachariæ PP. ad Pipinum cap. 1. in Epistola Montani Episcopi ad
Pallentinos cap. 7. in Concilio Valentino III. ann. 855. can. 9. 17. in Lateranensi ann.
1215. can. 32. (ubi interpres Græcus, οἱ ἐνορῖται
πρεσϐύτεροι,)
apud Gregorium Magn. lib. 1. Epist. 51. Florentium Wigorniensem ann. 1127.
in Epistola Petri Episcopi Parisiensis, in Martiniani Monasterii Hist. pag. 492.
Sacerdotes Parochiales, lib. 3. Decretal. Gregorii tit. 5. cap. 30. etc.
Presbyteri Parochiani, in Lege Aleman. tit. 13. et in Epistola Arnulphi Abbatis
de Marchasio-Radulphi apud Sammarthanos in Abbat. pag. 18.
Presbyter, qui in Parochia positus est ab Episcopo, in eadem Lege Aleman. tit. 11. Presbyteri parochiarum dicuntur, in Concilio Aurelian. III. can. 23. Aurelian. IV. cap. 11. Narbon. cap. 8. vulgo Curiones.
P. , 1766.
Presbyteri Poenitentium, Qui eorum conversationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpæ pœnitentiam per præfixos gradus injungant, in Rituali Ms. eccl. Senon. fol. 64. Vide in Pœnitentes.
Presbyter Populi, Plebanus. Acta Murensia pag. 41 :
Decimas vero Ecclesiæ, quæ de Parochia veniunt, partim nos accipimus, et partim Presbytero populi dimittimus.Et pag. 8 :
Ita sane ut illi tamen secularem Presbyterum haberent, qui populo præesset.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter Presbyterorum, Abbas esse videtur. Charta ann. 1013. apud Murator. delle Antic. Estensi pag.
85 : Ibique in eorum præsentia veniens Dededus Presbiter Presbiterorum monasterii S. Zachariæ, atque Petrus Presbiter, officiales de eodem monasterio, etc.
Presbyteri Priores. Vide Gregorium M. lib. 5. Epist. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyter Proprius, Parochus, curio. Capitul. lib. 1. cap. 157 : Ut de eorum portione proprio Presbytero decimas donent.Occurrit rursum in Addit. 2. cap. 10. et alibi passim.
Presbyter Secularis, in Charta Guillelmi Episcopi Parisiensis ann. 1241. cui opponitur Presbyter
religiosus, vel Monachus. in Historia Prioratus S. Martini pag. 499.
P. , 1766.
Presbyteri Stipendiarii, Quibus stipendium, non beneficium assignatum est. Chron. Angl. Th. Otterb. ad
ann. 1406. pag. 258. edit. Hearn. : Eodem anno concessa fuit regi per clerum nova taxa, levanda de Presbyteris stipendiariis et fratribus mendicantibus et aliis religiosis, qui animalia colebant, ut quilibet talis solveret regi dimidiam marcam.
Presbyteri Vicani, in Concilio Turonensi II. can. 4. qui per vicos dispertiti sunt. Iidem qui
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyteri Villani, in Edicto Pistensi cap. 30.P. , 1766.
Presbyterorum Filii, qui quasi hæreditario jure ecclesias a patribus suis possessas sibi vindicabant,
memorantur in Bulla Urbani III. PP. ad Jocel. episc. Glasg. ex Chartul. ejusd. eccl. Cod.
reg. 5540. fol. 34. v° : Præterea filios sacerdotum paternas ecclesias quasi hæreditario jure sibi vindicantes et eis contra statuta canonum et sanctæ Ecclesiæ libertatem taliter incubantes, sublato appellationis obstaculo, ab ecclesiis, in quibus patres eorum ante ipsos proximo ministrarunt, nostra fretus auctoritate removeas ; nisi forte aliquam propter probatam honestatem et diutinam possessionem sub dissimulatione videris transeundum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ut
Presbyteri utantur assidue orariis præcipitur ex Conc. Mogunt. ann. 813. can. 28. in lib.
5. Capitul. 146 : Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.Iisdem jubetur eorumdem Capitul. lib. 6. cap. 178 :
Ut sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Illud vero
observatu dignum videtur Presbyteros inter servos et mancipia recensitos fuisse, ita ut in
partitionem venirent et a dominis possent permutari. Antiquum ea de re exstat exemplum
apud Mabillon. lib. 6. Diplom. Ch. 70. ex Commutatione mancipiorum inter Theodradam
Abbatissam Monast. S. M. Argentogil. et Einhardum Abbatem ann. 824 : Dedit igitur præcellentissima Theodrada abbatissa de ratione S. Mariæ partibus Einhardi abbatis homine aliquo, nomine Gulfoco Presbytero.Tolerabilior fuit conditio Goffridi Presbyteri, qui ob cujusdam ecclesiæ presbyteratum ei ad vitam concessum, Oderici Abbatis Vindocinensis homo factus
fidelitatem illi ac loco sanctæ Trinitatis cœnobii Vindocinensis juravit, atque omnium,
quæ ad præsens tam ipse quam uxor ejus legaliter ab eodem, secundum laïcalem morem, antequam sacerdos esset, ducta possidebant, ut legitur apud eumdem Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 467. Ex his tamen verbis secundum laïcalem morem subodorari potest præter morem fuisse ut servitia, quæ ad laïcos spectant, a Presbyteris exigerentur. Et certe inhibitum lib. 1. Capitul. cap. 85. ne Presbyteri servitium aliquod de manso faciant præter ecclesiasticum :
Presbyteri in iis(mansis)constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis juxta ecclesiam positis, neque de præscripto manso aliquod servitium faciant præter ecclesiasticum.
Presbyter Joannes, ita appellabatur Rex, qui in India longe lateque rerum potiebatur, quod genus
duceret a quodam Joanne Presbytero Nestoriano, de quo agit Albericus ann. 1145. qui
Coirem Cham, harum regionum Rege, qui Francis nostris Antiochiam obsidentibus
florebat, extincto, Principatum invaserat. Gaufredus Vosiensis 1. part. cap. 65 :
Primo loco ponatur excelsus ille Joannes, qui regnis imperans magnis, humilitatis causa Presbyteri sibi nomen aptavit, hujus principatus diversarum copias rerum, qualiterve plures ipsi serviunt Reges, et de Archiprotopapatu, vel qua de causa pater ejus, Quis ut Deus ? dictus est, Epistola Manueli ab eo directa prodit breviter.De hoc Principe non contemnenda adnotavimus in Observationibus ad Joinvillam pag. 89. 90. Vide præterea tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 379. lib. 1. Miscellan. Baluzii pag. 258. Gregorium Abul-Faragium in Histor. Dynastarum pag. 280. Sanutum pag. 254. Waddingum in Annalibus Minorum ann. 1305. num. 10. etc.
P. , 1766.
◊ Hujusce exstat epistola
ad Emanuelem imperatorem ann. circ. 1165. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 21. col.
1. qua ab illo quærit, num rectam fidem et catholicam habeat in Domino, et si per omnia in Christo Deo credat; dehinc ut ad dominationem majestatis suæ veniat, hortatur, fruiturus abundantia sua, promittitque se illum constituturum Majorem dominationis suæ, si secum stare voluerit. Epistolæ inscriptio talis est :
Presbyter Johannes potentia et virtute Dei et Jesu Christi dominus dominantium, amico suo Emanueli Romeon gubernatori.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Multi multa
scripserunt de Joanne Presbytero, quem alii Pretiosum Joannem
vocant ; unde Jos. Scaligero vox hæc deducta est a Persico Preste-Chan, id est,
homo Apostolicus sive Christianus. Ejus imperium alii in Africa, alii in Asia collocant.
Regem esse Abyssinorum existimat V. Cl. le Grand in Dissertatione quam de eo
instituit in Relat. Histor. Abyssiniæ pag. 233. quem consuluisse non pigebit.Presbyterare, Presbyterum facere, in Fleta lib. 2. cap. 51. § 7. Forma electionis Petri Episcopi Anic. ann. 1053. tom. 4. Annal. Bened. pag.
743. col. 1 :
FirmavitPro Presbyterum esse, apud Busch. de Reformat. Monast. tom. 2. Script. Brunsvic. Leibnitii pag. 934 :(Leo IX. PP.)electum nostrum prædictum Petrum ecclesiæ nostræ archidiaconum et præpositum, et præcepit Presbyterari a Cardinali Umberto Ecclesiæ S. Rufinæ Episcopo.
Cocus noster est parum aut nihil sciens, intendit tamen Presbyterare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Presbyterandus, Clericus, qui in ordine est ad Presbyterium, apud eumdem Buschium ibid. pag.
940 : Ibi duo, presbyter et Presbyterandus stabant in atrio, propter altaris ibidem dedicationem, ad vesperas cantandas.