« »
 
[]« 2 acia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACIA2
2. ACIA, in Gloss. Lat. Græc. ῥάμμα exponitur, quod idem est ac Sutura : et accedit ad Aciam Petronii in cujus fragmento :
Ab Acia et acu mi omnia exposuit
; id est Gall. :
Il m'a tout conté de fil en aiguille.
Vox antiquæ originis, quæ proprie filum ad consuendum ductum significat. Hoc sensu apud Nonium Marcellum Titinnius Poeta Comicus illa usus est : eadem et Celsus lib. 5. cap. 26. De hoc argumento plura apud Turneb. 17. Advers. 21. Italis Accia est linum vel stuppa. Quæ vox occurrit in Statutis Mediolanens. 2. parte, cap. 308. Vide Atia.