« »
 
[]« Aclamatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 056c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACLAMATIO
ACLAMATIO, idem quod Advocatio, Clientelaris professio, agnitio in dominum ; Clamare enim se ab aliquo dixerunt, pro Patronum sibi adsciscere. Vide in Clamare 2. Charta ann. 1066. inter Probat. Hist. Nem. tom. 1. pag. 23. col. 1 :
Donamus in comitatu Nemausensi, in ipsa villa Marsanicus, mansum unum ad alodem ; in tali vero conventu, ut ego Pontius et uxor mea Elisbe teneamus ipsum mansum in vita nostra per Aclamationem de S. Maria, sine servicio et usatico. Post mortem autem nostram teneat Martinus, filius noster, ipsum mansum in vita sua per Aclamationem similiter de S. Maria, cujus alodes est.
Vide infra Addonare.