« »
 
[]« 2 clamare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 349a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLAMARE2
2. CLAMARE, Vendicare, repetere, Clamer, in Consuetudinibus municipalibus passim : quod hodierni Practici Galli dicunt, Former complainte, ut observat Brodeus ad Consuet. Paris. tit. 4. Lex Salica. capitul. 2. cap. 1 :
De Justitia Ecclesiarum, vel viduarum, .... ut in in publicis judiciis non despiciantur Clamantes, sed diligenter audiantur.
In Capitul. Caroli Mag. lib. 1. cap. 10 :
Ad Regalem dignitatem pro causis Clamare.
Notitia Consilii Pictav. sub Isemberto I. circa ann. 1302. inter Instrum. tomi 2. Gall. Christ. col. 332 :
Omnem autem clamorem quiscunque hominum se Clamaverit de intus in terra S. Maxentii, Monachi rectum faciant sine ullo homine partiente. S'en Clamer a la justice,
apud veterem Poetam MS. e Bibl. Coislin.
P. Carpentier, 1766.
Charta commun. Peron. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 159. art. 5 :
Si quis extraneus, qui de communia non fuerit, cum homine de communia mesleiam fecerit infra banleugam, vicini sui de communia illum juvare debent : quod si non fecerint, major communiæ super eos Clamare debet dedecus illatum communiæ.
Consule Glossar. Jur. Gall. v. Errame.
Acclamare, Simili notione. Tabularium Prioratus Neronisvillæ :
Consuetudinem quam custodes pratorum in hac domo Acclamabant, scilicet bis in hebdomada comedere.
Reclamare, Eadem notione, Repetere, an Lege Salica tit. 39. Simeon Dunelmensis ann. 1116 :
Spondens Regi et Archiepiscopo se, dum viveret, illum (Pontificatum) non Reclamaturum. Reclamer,
in Consuetudin. municipalibus Calvimontensi art. 93. Meldensi art. 204. Cameracensi. tit. 24. art. 2. Insulensi art. 44. etc. Unde Reclameum, nostris Reclain, seu Reclame, ut est in veteri Consuetudine Altisiodorensi, Reclamatio. Vita S. Leutfredi cap. 18 :
Cum a Reclamationibus rerum Ecclesiasticarum, quas apud judices seculares deposuerat, reverteretur, etc.
Occurrit præterea in Capitulis Caroli Mag. lib. 4. Addit. 3. cap. 1. lib. 5. cap. 134. 151. 223. 243. 303. 376. in Lege Longobard. lib. 2. § 26. [] Liutpr. 95. (6, 42.) in Capitul. Caroli C. tit. 5. § 1. ap. Tolos. ann. 844. in Formula 125. apud Lindenbrogium, in Epistola 30. Goffridi Vindocin. lib. 2. etc. Reclamare se de aliquo, Queri de aliquo. Capitul. Car. Calvi tit. 16. § 2. ap. Caris. ann. 856. :
Et mandat vobis, quia si aliquis de vobis se Reclamat quod injuste alicui de vobis fecit, etc.
Adde tit. 32. § 12. ap. Tusiac. ann. 865. tit. 40. § 1. 2. 3. Convent. Attiniac. ann. 874. Chart. Caroli M. ann. 798. ap. Schannat. Episc. Wormat. num. 1 :
Nostram excellentiam adiit se Reclamans ob contentionem quandam, etc.
Reclamare suam violentiam ad palatium, in Lege Longob. lib. 1. tit. 18. § 2. Rachis 6. Pro causa sua, vel causam suam Reclamare, lib. 2. tit. 41. § 1. 2. 3. Liutpr. 25. 26. 27. (4, 7. 8. 9.) Ad Regem Reclamare, § 4. ibid. 28. (4, 10.) in Capit. Caroli Mag. lib. 2. cap. 26. Justitiam Reclamare super aliquem, in Lege Longobard. lib. 2. tit. 52. § 15. lib. 3. tit. 32. Pippin. 9. 7. In Extentis seu Papyris Terrariis Bressiæ et Dumbarum usus olim erat frequentissimus, ut Domini jurisdictionem habentes stipularentur ab hominibus suis, ut nullus eorum alium
Dominum majorem, minorem vel parem Reclamarent
, ea lege, ut, si reclamare vellent, bonis suis emphyteuticariis privarentur. Frequens est hæc Conventio in Extentis Abbatiæ Chassagniæ et aliorum locorum.
Reclamator, Idem qui Clamator, Actor, petens. Lex Longob. lib. 2. tit. 52. § 23. Lothar. 64. :
De Reclamatoribus vel causidicis, qui nec judicio Scabinorum acquiescere, nec blasphemare volunt, etc.
Reclamatoria, Epistola, quæ ad Principem dirigitur ab eo qui se injuste possessionibus et prædiis suis vi aliqua superiore spoliatum queritur, qua illius justitiam implorat. Ejus formulæ habentur in libro Epistolarum S. Bonifacii Arch. Mogunt. Epist. 107. 115. 117.
Proclamare, Idem quod Clamare, In Jus vocare, rem sibi vendicare, in Lege Salica tit. 39. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 26. lib. 2. tit. 26. Rachis 3. Liutpr. 95. (6, 42.) in Capitul. Caroli Magni lib. 6. cap. 299. 401. in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 41. etc. Simeon Dunelmensis, et Radulfus de Diceto ann. 1070 :
Possessiones quamplures sui Episcopatus ab Aldredo Archiepiscopo... sua potentia retentas, quæ tunc eo defuncto in Regiam potestatem devenerant, constanter Proclamabat, expetebat, etc.
Infra :
Proclamatas et expetitas possessiones recepit.
Idem Radulfus ann. 1072 :
Ventilata est causa de Primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ Proclamabat.
Gregorius Turonensis lib. 8. cap. 32 :
Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse Proclamans, ingressa est.
Adde W. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontif. pag. 206. et Vitam S. Willhelmi Abbat. Roschildensis num. 21.
Proclamatio, Idem quod Clamor, Actio qua quis rem ablatam repetit. Petrus Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 48 :
Proclamationem fecit de Ecclesia S. Sophiæ, quæ violenter a ditione hujus loci subducta fuerat.
Adde cap. 49. 59. etc.
Proclamare, Appellare de judicis iniqua sententia. Utitur semel ac iterum Lucifer Calaritanus pag. 1. et 7. Proclamatio ad Palatium, de actoribus qui a judicibus ordinariis audientiam Principis appellant, in Capitulari de Villis [] cap. 57. Vide Guigonem Cartusiensem de Quadripertito exercitio Cellæ cap. 33. pag. 262. cap. 34. pag. 274.
Proclamator, Qui causam agit, et litem intendit ad rem repetendam. Tradit S. Isidorus lib. 2. de Eccles. offic. cap. 11. et ex eo Rabanus lib. 1. de Instit. Cler. cap. 52. Lectores Ecclesiasticos olim vocitatos Præcones et Proclamatores.
Reclamatio. Joannes VIII. Papa Epist. 100 :
Bernarius nostram nuper adiens præsentiam se super fratre Adalberto suffraganeo tuo, de quo jam Romæ proclamaverat, et libellum suæ Reclamationis ostenderat.
Reclamium, in Chron. Savigniacensi ann. 1259.
Disclamare, A clamatione, seu actione sua desistere. In Statutis Roberti III. Scotiæ Regis cap. 18. Disclamare, dicitur vasallus,
qui per se, vel per sufficientem actornatum notificat, quod tales terras non tenet, nec tenere intendit de tali Domino superiori suo et cum tali servitio : et hoc subjacet se, et omne quod suum est, cursui juris communis, debitis locorum interstitiis in hac parte requisitis ad hoc faciendum et respondendum.
Vide Regiam Majest. lib. 2. cap. 63. et 6. 7. et Cowell. lib. 10. cap. 8. Will. Thorn. in Chron. :
Mariscum quendam in tenura de Chistelet... in plena Curia ibidem Disclamavit. Disclamer,
eadem notione apud Littletonem sect. 145. et 691. Descalanger, in Consuetudine S. Audomari art. 14. Insulensi, etc. Vide Rastallum verbo Disclaimer.
Clamare se ab Aliquo, Patronum sibi adsciscere : Gallis, se Reclamer de quelqu'un. Adrianus PP. in Epistola ad Carolum M. :
Præfatum Episcopum.... vobis commendari poscimus, ut secundum suam certam fidem atque dilectionem, quam erga nos et vos gerit, ita consolatus, prorsusque totus, nobis poscentibus a vestra præfulgida regali potentia mereatur per se Clamare, etc.
Ubi Gretzerus ad marginem reposuit, f. amari. Se Clamer en Cour souveraine, in Consuet. Andegav. art. 81. 406.
Clamare, et Clamari dicebantur Monachi in Capitulo, quoties de delictis alios accusabant, aut ipsi accusabantur : quippe apud Monachos, ut est in Carmine de laude vitæ Monasticæ, edito a Sirmondo in Notis ad Goffridum Vindocin. :
Lex communis habet visas mox prodere culpas :
  Ut nascens vitium pœna sequens resecet.
Statuta Ordinis de Sempringham :
Minuti vel minutæ omnes die tertia possunt Clamare, vel Clamari in Capitulo.
Infra :
Cæteri fratres petant venias, Clament, disciplinas sumant, si quæ sumendæ fuerint.
Rursum :
Districte prohibemus ne aliqua Monialis in Conventu existens, ad Corpus Christi accedat Dominica, nisi ordinate Clamaverit in hebdomada, privatim vel publice, si delictum privatum vel manifestum viderit, unde regularis Clamatio fieri debeat, exceptis valde juvenibus, vel valde vetulis.
Adde pag. 765. 783. Liber Ord. S. Vict. Paris. MS. cap. 6 :
Si quid offenderit, Clametur in Capitulo sicut alter.
Cap. 22 :
Quando in aliquo offendit, pro quo in Capitulo Clamandus esset, corripiat eum Magister solus in schola... sed et si plures fuerint, instruet illos ut de offensis suis invicem se Clament, et Clamati veniam petant, ut assuescant ordinem tenere, et cavere negligentias, et Clamores modeste faciant. Proclamare,
eadem notione, in cap. 31. [] Rursum cap. 33 :
Dum Clamores fiunt, nemo loquatur, nisi qui Clamorem facit, et Abbas, et qui Clamatur. Qui Clamorem facit, in primis sic dicat : Clamo rem de fratre illo : qui autem Clamatus fuerit, mox ut audierit nomen suum, nihil prorsus in sede sua respondeat, sed veniens coram Abbate, prius inclinans, postea erigens se, coram ipso stet, patienter expectans hoc quod frater suus super ipsum Clamare habet. Qui autem Clamat, non exaggeret Clamorem suum, nec quærat circuitiones verborum, sed aperte dicat, Ille fecit hoc. Audito clamore, si culpabilem se cognoverit, statim veniam petens, humiliter culpam suam confiteatur. Si autem se culpabilem non recognoverit, dicat breviter stans, Domine non recordor me hoc fecisse aut dixisse quod Frater dicit. Tunc ille qui Clamabit eum, ipsam Clamationem non repetat : ipse vero prius inclinans jubente Abbate, eat sedere. Quod si aliquis videt Fratrem suum negare quod verum est, bene licet ei de eo quod vidit vel audivit, testimonium perhibere. Sciendum vero est, quod ille qui Clamorem facit, non faciet Clamorem super illum qui Clamavit, etc.
Similia habent Charta Charitatis Cisterciensis cap. 3. Usus antiqui ejusd. Ordinis cap. 70. etc. Ejusmodi Clamationum et Proclamationum meminit etiam S. Anselmus lib. 3. Epist. 49. 91. ut et Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 18. et Institutiones Capituli gener. Cisterciensis distinct. 5. cap. 1. 13. distinct. 6. cap. 12. Statuta antiqua Ordinis Cartusiensis part. 1. cap. 35. § 12. part. 2. cap. 6. § 9. cap. 12. § 8. cap. 31. § 6. cap. 30. part. 3. cap. 32. § 5. Statuta ejusdem Ordinis ann. 1368. part. 2. cap. 4. § 2. 13. Statuta Ordinis Præmonstrat. dist. 1. cap. 5. et alibi passim. Hinc formula nostris frequens, Crier quelqu'un, pro increpare. Gloss. Lat. Gr. : Conviciatur illi, et convicium facit, ϰαταϐοᾷ. Convicium, ϰαταϐόησις.