« Acoemeti » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 057a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACOEMETI
ACOEMETI, Achimitenses, Liberatus Diac. in Breviaro cap. 18 :
Per quemdam Monachum Achimitensem, etc.Meminit Cyrilli Abbatis Acymetensis Nicolaus I. PP. Epist. 10. ut Monasterii Aquimiti, Gelasius PP. lib. adversus Nestorium et Eutychem. Codex Concilii Calchedonensis Bohierianus Act. 3 :
Omnis numerus non ascriptus est, neque in meo, neque in Acumensium Græco,apud Labbeum tom. 4. Conc. pag. 460. Rectius Acumetensium, ut est in fine Act. 8. 9. 10. etc. Victor Tunnensis in Chron :
Et ipsa damnatio Acacio Constantinopolim, Legatis missis per Monachos Monasteriorum Achimitensium atque Dii, ingeritur.Rectius alio loco :
Primasius quoque Acœmetensi Monasterio relegatur.Nam dicti Græcis Α ᾽ϰοίμητοι Monachi, quod in eorum Monasteriis divinum Officium noctu diuque, nullo interposito cessationis intervallo, celebraretur et cantaretur, divisa in hunc finem in tres cœtus Monachorum sodalitate, ita ut peracto a priori in Ecclesia Officio, secundus, et mox tertius succederet : sicque nulla hora Ecclesia a laudibus et canticis vacaret. Hujuscemodi instituti auctorem agnoscit Nicephorus Callist. lib. 15. cap. 23. S. Marcellum Apamiensem, cujus festum agunt Græci 29. Decembr. alii, ut Synaxaria, et auctor Vitæ Marcelli, Alexandrum Abbatem, cui ille successit in ea dignitate :
ϰαὶ τότε μὲν ὁ Θεῖος Α ᾽λέξανδρος πρὸς τῷ ἱερῷ οἴϰῳ του μεγάλου ἐν Μάρτυσι Μηνᾷ τὴν ἄσϰησιν ἐπιδείϰνυτο. ϒ῞στερον δὲ ϰαὶ πρὸς αὐτὸ τοῦ Πόντου στόματι σεμνὸν ἰδρύεται φροντιστήριον, ου δὲ ϰαὶ νόμον εἰσάγει ϰαινὸν μὲν, ἀλλὰ τὰ ἀπανταχοῦ ϰάλλιστον, μηδέποτε τῶν εἰς Θεὸν ὕμνων τὲ συνεχὲς διαϰόπτεσθαι, ἀλλὰ τῇ ϰαταδιαχῇ τῶν λειτουργούντων ὑπαλλαγῇ τὴν ἀσίγητον ϰαὶ ἄπαυστον τῷ Δεσπότῃ περιποιεῖσθαι δοξολογίαν.Florebat vero Alexander ann. Chr. 420. de quo etiam consulendus Anonymus in illius Vita cap. 5. apud Bollandum 15. Januar. Monasterii τῶν ἀϰοιμήτων Constantinopoli meminerunt passim Scriptores, Theodor. Lector. lib. 1 ; Evagrius lib. 3. cap. 18. 21. etc. Theophanes pag. 104. 122. Cedrenus in Leone etc.
◊ Porro a Græcisne Orientalibus ejusmodi continui et perpetui
in Ecclesia cantus et Officii celebrandi morem, Monachi nostri Occidentales, an vero isti
a nostris hauserint, vix ausim definire : cum a primæva Monasteriorum, in Ecclesia Romana,
origine et institutione obtinuisse constet, maxime in Monasterio Agaunensi a Sigismundo
Burgundiæ Rege erecto ac fundato. Ita enim in Charta dotationis, seu potius in Synodo
Agaunensi, Victorius urbis Gratianopolitanæ Episcopus ait :
Recte mihi videtur ut secundum plenissimam devotionem Domini Regis, et psallendi institutionibus, fiant novem Normæ ; id est, Granensis, Isiana, Jurensis, et Melvensis, et ceteræ, ut succedentes sibi in officiis Canonicis, id est, Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, et Vespertina, in hanc die noctuque indesinenter domino famulentur.Sed et ipse Dagobertus in Monasterio S. Dionysii a se constructo et fundato,
ordinem psallentium instar Monasterii Agaunensium, et S. Martini Turonensis, ut ibidem laus Dei perenniter haberetur, instituit, ut scribit Andreas Silvius in Chron. Marcianensi. Chronicon Divionense MS. de Monasterio S. Benigni :
Contulit Rex Guntrannus Deo et S. Benigno ad victum Monachorum etc. Insuper etiam instituit ut ad similitudinem Monasterii sanctorum Agaunensium, diu noctuque divinum persolveretur Officium.Idem de Luxoviensi Monasterio testatur S. Bernardus in Vita S. Malachiæ :
Ad has nostras Gallicanas partes S. Columbanus ascendens, Luxoviense construxit Monasterium, factus ibi in gentem magnam. Aiunt tam magnam fuisse, ut succedentibus sibi vicissim choris, continuarentur solennia divinorum, ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus.Quam in rem consulendus ipse Columbanus in Regula cap. 7. Primis enim iis sæculis tantus religionis et strictioris vitæ fervor floruit, ut Monachorum numerus et cœtus in immensum excresceret, adeo ut in quibusdam ex iis ad 300, 400 et etiam 500 censerentur ; unde cum Ecclesia universos simul capere non posset, necesse erat ut inter se Officii celebrandi horas partirentur, et in Choros, ut vocabant, se se distribuerent, aut certe in varia Ecclesiæ Sacella, seu Altaria, vel Capellas secederent, ibique sua exequerentur officia, certo præscripto modo et ordine, quem ex Angilberto Centulensi Abbate pluribus refert Hariulfus lib. 2. cap. 11. Acta S. Quirini Mart. n. 12 :
Disciplinæ monasticæ rudimenta posuere in hoc CœnobioS. Althelmus de laude Virg. cap. 26.(Iliminensi)Monachi e S. Gallo acciti,... quorum numerus ad 150. excreverat : et ut seniorum traditione accepimus, tantus Deo militantium Fratrum exercitus in tres quinquagenas fuit distributus, ut uno exeunte quinquagenario Chorum, laboris, refectionis seu quietis gratia, continuo alius ad stativas vigilias succederet, adeoquo die ac nocte sine interpolatione suæ Deo laudes depromerentur.
Epitaphium Raimberti Episcopi Virdu nensis :In queis nempe decem monachorum millia florent,Cantibus assiduis, et Psalmis carmine crebro, etc.
Charta Pipini Reg. pro Monast. S. Dyonysii, apud Doubletum pag. 703 :Te veteres ponit structore, novosque resumitHæc ædes mores, in qua noctuque diuqueA monachis laudes divinæ vociferantur.
Ut sicut tempore antecessorum Regum ibidem in ipsa sancta Basilica psallentius per turmas fuit institutus, sicut Ordo sanctus edocet, die noctuque perenniter in ipso sancto loco celebraretur.Eadem ferme habentur in Præcepto Clodovæi Regis pro eodem Monasterio.
◊ Atque inde Græcis ejusmodi Monachi dicti ἀϰοίμητοι quod diu noctuque psallerent in Ecclesia, nullaque
hora vacarent a laudibus divinis, quas ex eo laudis perennis nomine agnoscunt
Scriptores nostri. Α῎ληϰτος ὑμνολογία dicitur Ignatio
Diac. in Vita S. Nicephori Patr. CP. ἄπαυστος
λειτουργία, Joanni Euchaitæ pag. 32. 33. quam ille in Ecclesia Sophiana a
Constantino Monomacho institutam ait ; tametsi hæc verba alio sensu capienda constet ex
descriptione nostra Constantinopoleos Christ. ut et ἄπαυστος ἱερὰ
ὑμνολογία, apud Anonynum de Depositione vestis Deiparæ in Æde Blachernea pag.
770. Indeficiens psalmodia, in Vita S. Angilberti Abbatis Centulensis cap. 2. n.
16 :
Sic ad mensam, sic ad lectos, sic ad omnia omni tempore exibant,Adde vitam S. Madelgisili n. 13. de eodem Monast. Centulensi :(Monachi Centulenses)ut indeficiens psalmodia in Ecclesia Salvatoris omni tempore permaneret.
Ubi divinæ laudis sonus non desistit.Ita lucernas ἀϰοιμήτους appellabant Græci, quæ in Ecclesia perpetuo ardent, ut est apud Ignatium Diac. in Vita S. Nicephori Patriarchæ Constantinop. n. 7. Pachymerem lib. 2. cap. 21. Anonymum de Locis Hierosolymit. et alios. Vide Norma. Proinde perperam vir doctus lib. 1. de Monachis primitivæ Eccles. cap. 9. censuit dictos Acœmetas, quod insomnes, et nunquam conniventes oculis, perpetuis se vigiliis exercerent.