« »
 
[]« 1 acucula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 066a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUCULA1
1. ACUCULA, Acuculla et Acula diminut. ab Acus, quasi minor acus ; sic autem Discerniculum dicitur. Acum Martialis, Acum crinalem Apuleius lib. 8.
Acum crinibus distinguendis
Tertullianus lib. de Pœnitentia,
Acum discriminalem
S. Hieronym. Apol. ad Rufin.,
Acum comatoriam
Petronius vocant ; ubi Woweren. et Erhard. consulendi, et alii Criticorum filii. Gallis Aiguille de teste. Excerpta ex veteri Lexico de æreis : Acucula, βελόνη, ex quibus emendandæ Glossæ Gr. Lat. βελόνη, Acusa, Acus seu ut habet Cod. MS. Acubula, acus ; scribendum enim Acucula, quomodo habet Onomast. vetus. Lex 1. Cod. Theod. de Repud. :
Si præter hæc tria crimina repudium marito miserit, oportet eam usque ad Acuculam capitis in domo mariti deponere.
Acum vero inter ornamenta muliebria recenset lex 27. § 2. D. de auro et arg. Constit. synodales Episcopi [] anonymi ann. 1237. tom. 2. Concil. Angl. de Monialib. :
Nec in velo Acus argenteas audeant deportare.
Hieronymus in cap. 3. Esaiæ :
Habent Acus mulieres, quibus ornatorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos.
Agnellus lib. pontif. apud Murat. tom. 2. pag. 108. col. 1. C :
Jussit ipse endothim byssinam pretiosissimam, cui similem nunquam videre potuimus, Aculis (alias Acucullis) factam, omnem Salvatoris nostri historiam continentem.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ita et nostratibus Aiguillon, dimin. ab Aiguille, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1449. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 741 :
Ung hargan, qui vault un denier et maille, deux petits Aiguillons d'argent.