![[]](img/image.png)
1. ADAMAS, Magnes, Gall. Aimant : a verbo Adamare. Vita S. Walrici Abbatis
num. 10. tom. 1. Aprilis pag. 19. E :
Hic ergo Sacerdos, juxta Prophetam in TemploDei lapis est vivus in ædificio Dei appellatus, qui recte, ut audio Adamanti lapidi pretioso comparatur, cujus natura talis est, ut quidquid adspexerit, ipsum etiam ferrum ad se subtrahat.
P. , 1766.
◊ Hæc sic emenda : Videtur
esse Magnes, Gall. Aimant. Vox Græcæ originis. At vero nostris olim Adamas
prius dicebatur Aimant, quam vocaretur Diamant ; quæ utraque vox a verbo
Adamas originem habet.