![[]](img/image.png)
ADELPHORUS, Frater, Collega, Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ in Biblioth.
Sangerman. cap. xlii :
![[]](img/image.png)
Quia a sanctos canones prohibetur tali consanguinitas, ne jungatur a me et a meisque Adelphoris, tali absolutio invenitur.Hic agitur de matrimonio inter consanguineos contracto, quod Archiepiscopus Garciæ dicit neque a se neque a suis Adelphoris approbari posse. Hinc patet Adelphororum nomine intelligendos esse Episcopos, quorum est in gradibus consanguinitatis dispensare : hos a suis collegis fratres appellari haud insolitum.