« »
 
[]« Adelphorus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 073c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADELPHORUS
ADELPHORUS, Frater, Collega, Chartarium Ecclesiæ Auxitanæ in Biblioth. [] Sangerman. cap. xlii :
Quia a sanctos canones prohibetur tali consanguinitas, ne jungatur a me et a meisque Adelphoris, tali absolutio invenitur.
Hic agitur de matrimonio inter consanguineos contracto, quod Archiepiscopus Garciæ dicit neque a se neque a suis Adelphoris approbari posse. Hinc patet Adelphororum nomine intelligendos esse Episcopos, quorum est in gradibus consanguinitatis dispensare : hos a suis collegis fratres appellari haud insolitum.