« »
 
[]« Adiaphoristæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 077b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADIAPHORISTAE
ADIAPHORISTÆ, Inter Evangelicos dicti sunt qui paulo post incœptam, uti vocant, reformationem, indifferenter quosdam Ecclesiæ ritus retineri posse censebant. Hinc gravis inter illos dissidii causa, aliis edictum seu decretum Interim rejicientibus, aliis duce Melanchthone multos ritus tanquam Adiaphoros admitti posse defendentibus. Haud ita sentiebat Calvinus in Epistolis 15. 85. 115. in quibus Melanchthonis suggillans moderationem, ait,
Ceremonias Ecclesiæ Romanæ animarum laqueos esse
 : quamvis inter illas
Adiaphora sint plurima, et tolerabiles ineptiæ
. Vide Hofmannum in hac voce.