![[]](img/image.png)
ADIAPHORISTÆ, Inter Evangelicos dicti sunt qui paulo post incœptam, uti vocant, reformationem,
indifferenter quosdam Ecclesiæ ritus retineri posse censebant. Hinc gravis inter illos
dissidii causa, aliis edictum seu decretum Interim rejicientibus, aliis duce
Melanchthone multos ritus tanquam Adiaphoros admitti posse defendentibus. Haud ita
sentiebat Calvinus in Epistolis 15. 85. 115. in quibus Melanchthonis suggillans
moderationem, ait,
Ceremonias Ecclesiæ Romanæ animarum laqueos esse: quamvis inter illas
Adiaphora sint plurima, et tolerabiles ineptiæ. Vide Hofmannum in hac voce.